| Atticvs Gaudeo nostra iura ad natu- | 2.62.6 |
| ram accommodari, maiorumque sapientia admodum | |
| delector. Sed [cedo] quaero, ut ceteri sumptus, sic | |
| etiam sepulcrorum modum. | |
| Marcvs Recte requiris. Quos enim ad sumptus | 10 |
| progressa iam ista res sit, in C. Figuli sepulcro uidisse | |
| <te> credo. Minimam olim istius rei fuisse cupiditatem | |
| multa extant exempla maiorum. Nostrae quidem legis | |
| interpretes, quo capite iubentur 'sumptum et luc- | |
| tum' remouere a deorum Manium iure, hoc intel- | 15 |
| legant in primis, sepulcrorum magnificentiam esse | |
| minuendam. | |
| Nec haec a sapientissimis legum | 63.1 |
| scriptoribus neglecta sunt. Nam et Athenis iam ille | |
| mos a Cecrope, ut aiunt, permansit <hu>cus<que> terra | |
| humandi, qu<od> quom proxumi fecerant obductaque | |
| terra erat, frugibus obserebatur, ut sinus et gremium | 5 |
| quasi matris mortuo tribueretur, solum autem frugi- | |
| bus expiatum ut uiuis redderetur. Sequebantur epulae, | |
| quas inibant propinqui coronati, apud quos de | |
| mortui laude, quom ni<si> quid ueri erat <non> praedi- | |
| catum <esset> (nam mentiri nefas habebatur), iusta | 10 |
| confecta erant. | |
| Postea qu<o>m, ut scribit Phalereus | 64.1 |
| <Demetrius>, sumptuosa fieri funera et lamentabilia | |
| coepissent, Solonis lege sublata sunt, quam legem | |
| eisdem prope uerbis nostri decem uiri in decimam ta- | |
| bulam coniecerunt. Nam de tribus reciniis et pleraque | 5 |
| illa Solonis sunt. De lamentis uero expressa uerbis | |
| sunt: 'Mulieres genas ne radunto neue lessum funeris | |
| ergo habento.' | |
| De sepulcris autem nihil est apud Solo- | |
| nem amplius quam 'ne quis ea deleat neue alienum | 10 |
| inferat', poenaque est, 'si quis bustum (nam id | |
| puto appellari τύμβον) aut monumentum' inquit | |
| 'aut columnam uiolarit, deiecerit, fregerit'. Sed post | |
| aliquanto propter has amplitudines sepulcrorum, quas | |
| in Ceramico uidemus, lege sanctum est, 'ne quis | 15 |
| sepulcrum faceret operosius quam quod decem | |
| homines effecerint triduo', | |
| neque id opere tecto- | 65.1 |
| rio exornari, nec 'hermas' hos quos uocant, lice- | |
| bat imponi nec de mortui laude nisi in publicis sepul- | |
| turis, nec ab alio nisi qui publice ad eam rem consti- | |
| tutus esset dici licebat. Sublata etiam erat celebritas | 5 |
| uirorum ac mulierum, quo lamentatio minueretur; | |
| <auget> enim luctum concursus hominum. | |
| Quocirca | 66.1 |
| Pittacus omnino accedere quemquam uetat in funus | |
| ali<en>orum. Sed ait rursus idem Demetrius increbuisse | |
| eam funerum sepulcrorumque magnificentiam, quae | |
| nunc fere Romae est. Quam consuetudinem lege | 5 |
| minuit ipse. Fuit enim hic uir, ut scitis, non solum | |
| eruditissimus, sed etiam ciuis <d>e re publica maxime | |
| <meritus> tuendaeque ciuitatis peritissimus. Is igitur | |
| sumptum minuit non solum pe<cu>n<i>a sed etiam tem- | |
| pore: ante lucem enim iussit efferri. Sepulcris autem | 10 |
| nouis finiuit modum; nam super terrae tumulum | |
| noluit quid<quam> statui, nisi columellam tribus cubi- | |
| tis ne<c> altiorem aut mensam aut labellum, et huic | |
| procurationi certum magistratum praefecerat. | |
| Haec igitur Athenienses tui. Sed uidea- | 67.1 |
| mus Platonem, qui iusta funerum reicit ad interpretes | |
| religionum; quem nos morem tenemus. De sepulcris | |
| autem dicit haec: uetat ex agro culto eoue qui coli | |
| possit, ullam partem sumi sepulcro; sed quae natura | 5 |
| agri tantum modo efficere possit, ut mortuorum cor- | |
| pora sine detrimento uiuorum recipiat, ea potissi- | |
| mum ut compleatur; quae autem terra fruges ferre | |
| et ut mater cibos suppeditare possit, eam ne quis nobis | |
| minuat neue uiuus neue mortuus. | 10 |
| Extrui autem | 68.1 |
| uetat sepulcrum altius, quam quod <quinque homines> | |
| quinque diebus absoluerint, nec e lapide excitari plus | |
| nec inponi, quam quod capiat laudem mortui incisam | |
| ne plus quattuor hero<i>cis uersibus, quos longos appel- | 5 |
| lat Ennius. Habemus igitur huius quoque auctori- | |
| tatem de sepulcris summi uiri a quo item funerum | |
| sumptus praefinitur ex censibus a minis quinque usque | |
| ad minam. [Deinceps dicit eadem illa de inmor- | |
| talitate animorum et reliqua post mortem tranquil- | 10 |
| litate bonorum poenis impiorum.] | |
| Habetis igitur explicatum omnem, ut arbitror, | 69.1 |
| religionum locum. | |
| Qvintvs Nos uero, frater, et copiose quidem; | |
| sed perge cetera. | |
| Marcvs Pergo equidem, et quoniam libitum | 5 |
| est uobis me ad haec inpellere, hodierno sermone | |
| conficiam, spero, hoc praesertim die; uideo enim | |
| Platonem idem fecisse omnemque orationem eius de | |
| legibus peroratam esse uno aestiuo die. Sic igitur | |
| faciam, et dicam de magistratibus. Id enim est pro- | 10 |
| fecto quod constituta religione rem publicam conti- | |
| neat maxime. | |
| Atticvs Tu uero dic et istam rationem, quam | |
| coepisti, tene. |