| LIBER TERTIVS | |
| Marcvs Sequar igitur, ut institui, diui- | 3.1.1 |
| num illum uirum, quem <incredibili> quadam admira- | |
| tione commotus saepius fortasse laudo quam necesse | |
| est. | |
| Atticvs Platonem uidelicet dicis. | 5 |
| Marcvs Istum ipsum, Attice. | |
| Atticvs Tu uero eum nec nimis ualde umquam | |
| nec nimis saepe laudaueris. Nam hoc mihi etiam nostri | |
| illi, qui neminem nisi suum laudari uolunt, concedunt | |
| ut eum arbitratu meo diligam. | 10 |
| Marcvs Bene hercle faciunt. Quid enim est ele- | |
| gantia tua dignius? Cuius et uita et oratio consecuta | |
| mihi uidetur difficillimam illam societatem grauitatis | |
| cum humanitate. | |
| Atticvs Sane gaudeo quod te interpellaui, quo- | 15 |
| niam quidem tam praeclarum mihi dedisti iudicii tui | |
| testimonium. Sed perge, ut coeperas. |