| Marcvs Laudemus igitur prius legem ipsam | 3.1.18 |
| ueris et propriis generis sui laudibus? | |
| Atticvs Sane quidem, sicut de religionum lege | 20 |
| fecisti. | |
| Marcvs Videtis igitur magistratus hanc esse | 2.1 |
| uim, ut praesit praescribatque recta et utilia et | |
| coniuncta cum legibus. Vt enim magistratibus leges, | |
| sic populo praesunt magistratus uereque dici potest, | |
| magistratum legem esse loquentem, legem autem | 5 |
| mutum magistratum. | |
| Nihil porro tam aptum est | 3.1 |
| ad ius condicionemque naturae—quod quom dico, | |
| legem a me dici intellegi uolo—quam imperium, | |
| sine quo nec domus ulla nec ciuitas nec gens nec | |
| hominum uniuersum genus stare, nec rerum natura | 5 |
| omnis nec ipse mundus potest. Nam et hic deo paret, | |
| et huic oboediunt maria terraeque, et hominum uita | |
| iussis supremae legis obtemperat. | |
| Atque ut ad haec citeriora ueniam et notiora | 4.1 |
| nobis, omnes antiquae gentes regibus quondam parue- | |
| runt. Quod genus imperii primum ad homines iustis- | |
| simos et sapientissimos deferebatur (idque <e>t in re | |
| publica nostra maxime ualuit, quoad ei regalis pote- | 5 |
| stas praefuit), deinde etiam deinceps posteris prode- | |
| batur; quod [et] in iis qui etiam nunc regnant<ur> manet. | |
| Quibus autem regia potestas non placuit, non ii | |
| nemini, sed non semper uni parere uoluerunt. Nos | |
| autem quoniam leges damus liberis populis, quaeque | 10 |
| de optima re publica sentiremus, in sex libris ante | |
| diximus, accommodabimus hoc tempore leges ad | |
| illum, quem probamus, ciuitatis statum. | |
| Magis- | 5.1 |
| tratibus igitur opus est, sine quorum prudentia ac | |
| diligentia esse ciuitas non potest, quorumque descrip- | |
| tione omnis rei publicae moderatio continetur. Neque | |
| solum iis praescribendus est imperandi, sed etiam | 5 |
| ciuibus obtemperandi modus. Nam et qui bene impe- | |
| rat, paruerit aliquando necesse est, et qui modeste | |
| paret, uidetur qui aliquando imperet dignus esse. | |
| Itaque oportet et eum qui paret sperare se aliquo | |
| tempore imperaturum, et illum qui imperat cogitare | 10 |
| breui tempore sibi esse parendum. Nec uero solum ut | |
| obtemperent oboediantque magistratibus, sed etiam | |
| ut eos colant diligantque, praescribimus, ut Charon- | |
| das in suis facit legibus. Noster uero Plato Titanum | |
| e genere <natos> statuit eos qui, ut illi caelestibus, sic | 15 |
| hi aduers<ar>entur magistratibus. Quae cum ita sint, | |
| ad ipsas iam leges ueniamus, si placet. |