| Qvintvs Quam breui frater in conspectu | 3.12.1 |
| posita est a te omnium magistratuum descriptio, sed | |
| ea paene nostrae ciuitatis, etsi a te paulum adlatum | |
| est noui. | |
| Marcvs Rectissime, Quinte, animaduertis. Haec | 5 |
| est enim, quam Scipio laudat in <illis> libris et quam | |
| maxime probat, temperatio rei publicae, quae | |
| effici non potuisset, nisi tali descriptione magistra- | |
| tuum. Nam sic habetote, magistratibus iisque qui | |
| praesint contineri rem publicam, et ex eorum compo- | 10 |
| sitione, quod cuiusque rei publicae genus sit, intel- | |
| legi. Quae res cum sapientissime moderatissimeque | |
| constituta esset a maioribus nostris, nihil habui sane | |
| <aut> non multum, quod putarem nouandum in legibus. | |
| Atticvs Reddes igitur nobis, ut in religionis | 13.1 |
| lege fecisti admonitu et rogatu meo, sic de magistra- | |
| tibus, ut disputes quibus de causis maxime placeat | |
| ista descriptio. | |
| Marcvs Faciam, Attice, ut uis, et locum istum | 5 |
| totum, ut a doctissimis Graeciae quaesitum et dispu- | |
| tatum est, explicabo, et, ut institui, nostra iura | |
| attingam. | |
| Atticvs Istud maxime exspecto disserendi | |
| genus. | 10 |
| Marcvs Atqui pleraque sunt dicta in illis | |
| libris, quod faciendum fuit, quom de optuma re | |
| publica quaereretur. Sed huius loci de magistratibus | |
| sunt propria quaedam, a Theophrasto primum, deinde | |
| a Dione Stoico quaesita subtilius. | 15 |