| Atticvs Ita mehercule attendi, nec satis intel- | 3.33.3 |
| lexi quid sibi lex aut quid uerba ista uellent. | |
| Marcvs Dicam, Tite, et uersabor in re difficili | 5 |
| ac multum et saepe quaesita, <utrum> suffragia in magis- | |
| tratu mandando ac de reo iudicando <sciscenda>que | |
| in lege aut rogatione clam an palam ferri melius esset. | |
| Qvintvs An etiam id dubium est? Vereor ne | |
| a te rursus dissentiam. | 10 |
| Marcvs Non facies, Quinte. Nam ego in ista | |
| sum sententia qua te fuisse semper scio, nihil ut fuerit | |
| in suffragiis uoce melius; sed obtineri <num> possit, ui- | |
| dendum est. | |
| Qvintvs Qua<nquam>, frater, bona tua uenia | 34.1 |
| dixerim, ista sententia maxime et fallit imperitos, et | |
| obest saepissime rei publicae, cum aliquid uerum et | |
| rectum esse dicitur, sed obtineri, id est obsisti posse | |
| populo, negatur. Primum enim obsistitur cum agitur | 5 |
| seuere; deinde ui opprimi in bona causa est melius | |
| quam malae cedere. Quis autem non sentit omnem | |
| auctoritatem optimatium tabellariam legem abstu- | |
| lisse? Quam populus liber numquam desiderauit, | |
| idem oppressus dominatu ac potentia principum flagi- | 10 |
| tauit. Itaque grauiora iudicia de potentissimis homi- | |
| nibus extant uocis quam tabellae. Quam ob rem | |
| suffragandi nimia libido in non bonis causis eripienda | |
| fuit potentibus, non latebra danda populo, in qua | |
| bonis ignorantibus quid quisque sentiret, tabella uitio- | 15 |
| sum occultaret suffragium. Itaque isti r<og>ationi | |
| neque lator quisquam est inuentus nec auctor um- | |
| quam bonus. | |
| Sunt enim quattuor leges tabellariae, | 35.1 |
| quarum prima de magistratibus mandandis: ea est | |
| Gabinia, lata ab homine ignoto et sordido. Secuta | |
| biennio post Cassia est de populi iudiciis, a nobili | |
| homine lata L. Cassio, sed, pace familiae dixerim, | 5 |
| dissidente a bonis atque omnis rumusculos populari | |
| ratione aucupante. Carbonis est tertia de iubendis | |
| legibus ac uetandis, seditiosi atque inprobi ciuis, cui | |
| ne reditus quidem ad bonos salutem a bonis potuit | |
| adferre. | 10 |
| Vno in genere relinqui uidebatur uocis | 36.1 |
| suffragium, quod ipse Cassius exceperat, perduel- | |
| lionis. Dedit huic quoque iudicio C. Coelius tabellam, | |
| doluitque, quoad uixit, se, ut opprimeret C. Popil- | |
| lium, nocuisse rei publicae. Et auus quidem noster | 5 |
| singulari uirtute in hoc municipio, quoad uixit, resti- | |
| tit M. Gratidio, cuius in matrimonio sororem auiam | |
| nostram habebat, ferenti legem tabellariam. Excitabat | |
| enim fluctus in simpulo, ut dicitur, Gratidius, quos | |
| post filius eius Marius in Aegaeo excitauit mari. Ac | 10 |
| nostro quidem <auo>, cum res esset ad <senatum> delata, | |
| M. Scaurus consul: 'Vtinam, inquit, M. Cicero, isto | |
| animo atque uirtute in summa re publica nobiscum | |
| uersari quam in municipali maluisses!' | |
| Quam ob | 37.1 |
| rem, quoniam non recognoscimus nunc leges populi | |
| Romani, sed aut repetimus ereptas, aut nouas scri- | |
| bimus, non quid hoc populo obtineri possit, sed quid | |
| optimum sit, tibi dicendum puto. Nam Cassiae legis | 5 |
| culpam Scipio tuus sustinet, quo auctore lata esse | |
| dicitur; tu si tabellariam tuleris, ipse praestabis. Nec | |
| enim mihi placet nec Attico nostro, quantum e uultu | |
| eius intellego. |