| Atticvs Ille uero etsi tuus est totus ordo, | 3.29.1 |
| gratissimamque memoriam retinet consulatus tui, | |
| pace tua dixerim: non modo censores sed etiam | |
| iudices omnes potest defatigare. | |
| Marcvs Omitte ista, Attice! Non enim | 5 |
| de hoc senatu nec his de hominibus qui nunc sunt, | |
| sed de futuris, si qui forte his legibus parere uoluerint, | |
| haec habetur oratio. Nam cum omni uitio carere lex | |
| iubeat, ne ueniet quidem in eum ordinem quisquam | |
| uitii particeps. Id autem difficile factu est nisi edu- | 10 |
| catione quadam et disciplina; de qua dicemus ali- | |
| quid fortasse, si quid fuerit loci aut temporis. | |
| Atticvs Locus certe non deerit, quoniam | 30.1 |
| tenes ordinem legum; tempus uero largitur longitudo | |
| diei. Ego autem etiam si praeterieris, repetam a te | |
| istum de educatione et de disciplina locum. | |
| Marcvs Tu uero et istum, Attice, et si quem | 5 |
| alium praeterii. | |
| '<Ceteris> specimen esto.' Quod si tenemus, <serua- | |
| mus> omnia. Vt enim cupiditatibus principum et uitiis | |
| infici solet tota ciuitas, sic emendari et corrigi conti- | |
| nentia. Vir magnus et nobis omnibus amicus L. | 10 |
| Lucullus ferebatur quasi commodissime respondisset, | |
| cum esset obiecta magnificentia uillae Tusculanae, | |
| duo se habere uicinos, superiorem equitem Romanum, | |
| inferiorem libertinum: quorum cum essent magnificae | |
| uillae, concedi sibi oportere quod iis qui inferioris | 15 |
| ordinis essent liceret. Non uides, Luculle, a te id | |
| ipsum natum ut illi cuperent? quibus, id si tu non | |
| faceres, non liceret. | |
| Quis enim ferret istos, cum | 31.1 |
| uideret eorum uillas signis et tabulis refertas, partim | |
| publicis, partim etiam sacris et religiosis? quis non | |
| frangeret eorum libidines, nisi illi ipsi qui eas frangere | |
| deberent cupiditatis eiusdem tenerentur? Nec | 5 |
| enim tantum mali est peccare principes (quamquam | |
| est magnum hoc per se ipsum malum) quantum illud | |
| quod permulti imitatores principum existunt. Nam | |
| licet uidere, si uelis replicare memoriam temporum, | |
| qualescumque summi ciuitatis uiri fuerint, talem | 10 |
| ciuitatem fuisse; quaecumque mutatio morum in | |
| principibus extiterit, eandem in populo secutam. | |
| Idque haud paulo est uerius, quam quod Platoni | 32.1 |
| nostro placet. Qui musicorum cantibus ait mutatis | |
| mutari ciuitatum status: ego autem nobilium uita | |
| uictuque mutato mores mutari ciuitatum puto. Quo | |
| perniciosius de re publica merentur uitiosi principes, | 5 |
| quod non solum uitia concipiunt ipsi, sed ea infun- | |
| dunt in ciuitatem, neque solum obsunt quod ipsi | |
| corrumpuntur, sed etiam quod corrumpunt plusque | |
| exemplo quam peccato nocent. Atque haec lex, dila- | |
| tata in ordinem cunctum, coangustari etiam potest: | 10 |
| pauci enim atque admodum pauci honore et gloria | |
| amplificati uel corrumpere mores ciuitatis uel corri- | |
| gere possunt. Sed haec et nunc satis, et in illis libris | |
| tractata sunt diligentius. Quare ad reliqua ueniamus. | |
| Proximum autem est de suffragiis, quae | 33.1 |
| iubeo 'nota esse optimatibus, populo libera.' |