| Qvintvs Haud equidem adsentior. Tu tamen | 3.26.22 |
| ad reliqua pergas uelim. | |
| Marcvs Perseueras tu quidem et in tua uetere | |
| sententia permanes. | 25 |
| Atticvs Nec mehercule ego sane a Quinto | |
| nostro dissentio. Sed ea quae restant, audiamus. | |
| Marcvs Deinceps i<dc>ir<co> omnibus | 27.1 |
| magistratibus auspicia et iudicia da<ta sunt>; iudicia, | |
| ut esset populi potestas ad quam prouocaretur, aus- | |
| picia, ut multos inutiles comitiatus probabiles impe- | |
| dirent morae. Saepe enim populi impetum iniustum | 5 |
| auspiciis di immortales represserunt. | |
| Ex iis autem qui magistratum ceperunt, quod sena- | |
| tus efficitur, populare <est> sane neminem in summum | |
| locum nisi per populum uenire, sublata cooptatione | |
| censoria. Sed praesto est huius uitii temperatio, quod | 10 |
| senatus lege nostra confirmatur auctoritas. | |
| Sequi- | 28.1 |
| tur enim: 'eius decreta rata sunto'. Nam ita se res | |
| habet, ut si senatus dominus sit publici consilii, | |
| quodque is creuerit defendant omnes, et si ordines | |
| reliqui principis ordinis consilio rem publicam guber- | 5 |
| nari uelint, possit ex temperatione iuris, cum potestas | |
| in populo, auctoritas in senatu sit, teneri ille mode- | |
| ratus et concors ciuitatis status, praesertim si pro- | |
| ximae legi parebitur; nam proximum est: 'is ordo | |
| uitio careto, ceteris specimen esto'. | 10 |
| Qvintvs Praeclara uero, frater, ista lex sed e<t> | |
| late <p>atet ut uitio careat ordo, et censorem <re>qu<i>rit | |
| interpretem. |