| Marcvs Vitia quidem tribunatus prae- | 3.23.1 |
| clare, Quinte, perspicis, sed est iniqua in omni re | |
| accusanda praetermissis bonis malorum enumeratio | |
| uitiorumque selectio. Nam isto quidem modo uel con- | |
| sulatus uitupera<ri> potest, si consulum, quos enume- | 5 |
| rare nolo, peccata collegeris. Ego enim fateor in ista | |
| ipsa potestate inesse quiddam mali, sed bonum, quod | |
| est quaesitum in ea, sine isto malo non haberemus. | |
| 'Nimia potestas est tribunorum plebis.' Quis negat? | |
| Sed uis populi multo saeuior multoque uehementior, | 10 |
| quae, ducem quom habet, interdum lenior est, quam | |
| si nullum haberet. Dux enim suo <se> periculo progredi | |
| cogitat, populi impetus periculi rationem sui non | |
| habet. 'At aliquando incenditur.' Et quidem saepe | |
| sedatur. | 15 |
| Quod enim est tam desperatum colle- | 24.1 |
| gium, in quo nemo e decem sana mente sit? Qu<om> | |
| in ipsum Ti. Gracchum non solum <eui>ctus, sed etiam | |
| sublatus intercessor <non de>fuer<i>t? Quid enim illum | |
| aliud perculit, nisi quod potestatem intercedenti col- | 5 |
| legae abrogauit? Sed tu sapientiam maiorum in illo | |
| uide: concessa plebei a patribus ista potestate, arma | |
| ceciderunt, restincta seditio est, inuentum est tempe- | |
| ramentum, quo tenuiores cum principibus aequari se | |
| putarent, in quo uno fuit ciuitatis salus. 'At duo | 10 |
| Gracchi fuerunt.' Et praeter eos, quamuis enumeres | |
| multos licet, cum deni crearentur, nullos in omni | |
| memoria reperies perniciosos tribunos; leues? | |
| etiam; non bonos? fortasse plures. <Si> inuidia qui- | |
| dem summus ordo caret, plebes de suo iure periculosas | 15 |
| contentiones nullas facit. | |
| Quam ob rem aut exi- | 25.1 |
| gendi reges non fuerunt, aut plebi re, non uerbo, | |
| danda libertas. Quae tamen sic data est, ut multis | |
| <institutis> praeclarissimis adduceretur, ut auctoritati | |
| principum cederet. | 5 |
| Nostra autem causa quae, optume et dulcis- | |
| sume frater, incidit in tribuniciam potestatem, nihil | |
| habuit contentionis cum tribunatu. Non enim plebes | |
| incitata nostris rebus inuidit, sed uincula soluta sunt | |
| et seruitia <co>ncitata, adiuncto terrore etiam militari. | 10 |
| Neque nobis cum illa tum peste certamen fuit, sed | |
| cum grauissimo rei publicae tempore, cui <ni> cessissem, | |
| non diuturnum beneficii mei patria fructum tulisset. | |
| Atque hoc rerum exitus indicauit: quis enim non | |
| modo liber, sed etiam seruus libertate dignus fuit, | 15 |
| cui nostra salus cara non esset? | |
| Quodsi is casus | 26.1 |
| fuisset rerum, quas pro salute rei publicae gessimus, | |
| ut non omnibus gratus esse<m>, et si nos multitudinis | |
| furentis inflammata inuidia pepulisset tribuniciaque | |
| uis in me populum, sicut Gracchus in Laenatem, | 5 |
| Saturninus in Metellum incitasset, <id> ferremus, o | |
| Quinte frater, consolarenturque nos non tam philo- | |
| sophi qui Athenis fuerunt (qui hoc facere <iu>bent), | |
| quam clarissimi uiri qui, illa urbe pulsi, carere ingrata | |
| ciuitate quam manere in improba maluerunt. Pom- | 10 |
| peium uero quod una ista in re non ita ualde probas, | |
| uix satis mihi illud uideris attendere non solum ei quid | |
| esset optimum uidendum fuisse, sed etiam quid neces- | |
| sarium. Sensit enim deberi non posse huic ciuitati | |
| illam potestatem: quippe quam tanto opere populus | 15 |
| noster ignotam expetisset, qui posset carere cognita? | |
| Sapientis autem ciuis fuit, causam nec perniciosam | |
| et ita popularem ut non posset obsisti, perniciose | |
| populari ciui non relinquere.—Scis solere, frater, | |
| in huius modi sermone, ut transiri alio possit, dici | 20 |
| 'Admodum' aut 'Prorsus ita est'. |