| Qvintvs At mehercule ego, frater, quaero, de | 3.19.7 |
| ista potestate quid sentias. Nam mihi quidem pesti- | |
| fera uidetur, quippe quae in seditione et ad seditionem | |
| nata sit. Cuius primum ortum, si recordari uolumus, | 10 |
| inter arma ciuium et occupatis et obsessis Vrbis locis | |
| procreatum uidemus. Deinde, quom esset cito <n>ecatus | |
| tamquam ex XII tabulis insignis ad deformitatem | |
| puer, breui tempore nescio quo pacto recreatus mul- | |
| toque taetrior et foedior <re>natus est. | 15 |
| Qu<id> enim ille non edidit? Qui primum, ut | |
| impio dignum fuit, patribus omnem honorem eripuit, | |
| omnia infima summis paria fecit, turbauit, miscuit. | |
| Cum adflixisset principum grauitatem, numquam | |
| tamen conquieuit. | 20 |
| <N>a<m>que, ut C. Flaminium | 20.1 |
| atque ea, quae iam prisca uidentur propter uetusta- | |
| tem, relinquam, quid iuris bonis uiris <T>iberi Gracchi | |
| tribunatus reliquit? Etsi quinquennio ante Decimum | |
| Brutum et P. Scipionem consules—quos et quantos | 5 |
| uiros!—homo omnium infimus et sordidissimus | |
| tribunus plebis C. Curiatius in uincula coniecit, quod | |
| ante factum non erat. C. uero Gracchi <t>ri<bunatus> sicis | |
| quas ipse se proiecisse in forum dixit, quibus digla- | |
| diarentur inter se ciues, nonne omnem rei publicae | 10 |
| statum perturbauit? Quid iam de Saturnino, Sulpicio, | |
| reliquis dicam? Quos ne depellere quidem a se sine | |
| ferro potuit res publica. | |
| Cur autem aut uetera aut | 21.1 |
| aliena proferam potius quam et nostra et recentia? | |
| Quis, <in>quam, tam audax, tam nobis inimicus fuisset, | |
| ut cogitaret umquam de statu nostro labefactando, | |
| nisi mucronem aliquem tribunicium exacuisset in | 5 |
| nos? Quem quom homines scelerati ac perditi non | |
| modo ulla in domo, sed nulla in gente reperirent, | |
| gentes sibi in tenebris rei publicae perturbandas puta- | |
| uerunt. Quod nobis quidem egregium et ad inmorta- | |
| litatem memoriae gloriosum, neminem in nos mercede | 10 |
| ulla tribunum potuisse reperiri, nisi cui nec esse qui- | |
| dem licuisset tribuno. | |
| Sed ille quas strages edidit! | 22.1 |
| Eas uidelicet quas sine ratione ac sine ulla spe bona | |
| fu<ror> edere potuit impurae beluae, multorum inflam- | |
| matus furoribus. Quam ob rem in ista quidem re | |
| uehementer Sullam probo, qui tribunis plebis sua | 5 |
| lege iniuriae faciendae potestatem ademerit, auxilii | |
| ferendi reliquerit, Pompeiumque nostrum ceteris | |
| rebus omnibus semper amplissimis summisque effero | |
| laudibus, de tribunicia potestate taceo. Nec enim | |
| reprehendere libet, nec laudare possum. | 10 |