| Qvintvs Magnum dicis malum. Nam ista | 3.17.1 |
| potestate nata grauitas optimatium cecidit, conua- | |
| luitque uis multitudinis. | |
| Marcvs Non est, Quinte, ita. Non ius enim | |
| illud solum superbius populo et uiolentius uideri | 5 |
| necesse erat. Quo posteaquam modica et sapiens | |
| temperatio accessit, †conuertem lex in omnis est. | |
| . . . | |
| 'Domum cum laude redeunto.' Nihil | 18.1 |
| enim praeter laudem bonis atque innocentibus neque | |
| ex hostibus neque a sociis reportandum. | |
| Iam illud apertum est profecto, nihil esse turpius | |
| quam [est] quemquam legari nisi rei publicae causa. | 5 |
| Omitto quem ad modum isti se gerant atque gesse- | |
| rint, qui legatione hereditates aut syngraphas suas | |
| persequuntur. In hominibus est hoc fortasse uitium. | |
| Sed quaero quid reapse sit turpius, quam sine procu- | |
| ratione senator legatus, sine mandatis, sine ullo rei | 10 |
| publicae munere? Quod quidem genus legationis ego | |
| consul, quamquam ad commodum senatus pertinere | |
| uidebatur, tamen adprobante senatu frequentissimo, | |
| nisi mihi leuis tribunus plebis tum intercessisset, | |
| sustulissem. Minui tamen tempus, et quod erat infi- | 15 |
| nitum, annuum feci. Ita turpitudo manet, diutur- | |
| nitate sublata. | |
| Sed iam si placet de prouinciis decedatur, in | |
| Vrbemque redeatur. | |
| Atticvs Nobis uero placet, sed iis qui in pro- | 20 |
| uinciis sunt, minime placet. | |
| Marcvs At uero, Tite, si pareb<u>nt his legi- | 19.1 |
| bus, nihil erit iis Vrbe, nihil domo sua dulcius, nec | |
| laboriosius molestiusque prouincia. | |
| Sed sequitur lex, quae sancit eam tribunorum | |
| plebis potestatem, quae <est> in re publica nostra. De | 5 |
| qua disseri nihil necesse est. |