ACADEMICI
LIBRI QUATTUOR
LIBER PRIMUS
  In Cumano nuper cum mecum Atticus noster esset, 1.1.1
nuntiatum est nobis a M. Varrone venisse eum Roma
pridie vesperi et, nisi de via fessus esset, continuo
ad nos venturum fuisse. quod cum audissemus, nul-
lam moram interponendam putavimus quin videre- 5
mus hominem nobiscum et studiis eisdem et vetustate
amicitiae coniunctum; itaque confestim ad eum ire
perreximus. paulumque cum ab eius villa abessemus,
ipsum ad nos venientem vidimus; atque illum com-
plexi, ut mos amicorum est (satis enim longo inter- 10
vallo * * * ), ad suam villam reduximus. hic pauca primo. 2.1
atque ea percunctantibus nobis ecquid forte Roma
novi.
  <Tum> Atticus 'Omitte ista quae nec percunctari
nec audire sine molestia possumus quaeso' inquit 'et 5
quaere potius ecquid ipse novi. silent enim diutius
Musae Varronis quam solebant, nec tamen istum
cessare sed celare quae scribat existimo.'
  'Minime vero' inquit ille; 'intemperantis enim arbi-
tror esse scribere quod occultari velit; sed habeo 10
magnum opus in manibus, quae iam pridem; ad hunc
enim ipsum' (me autem dicebat) 'quaedam institui,
quae et sunt magna sane et limantur a me poli-
tius.'
  Et ego 'Ista quidem' inquam 'Varro iam diu expec- 3.1
tans non audeo tamen flagitare; audivi enim e Libone
nostro, cuius nosti studium (nihil enim eius modi celare
possumus), non te ea intermittere sed accuratius trac-
tare nec de manibus umquam deponere. illud autem 5
mihi ante hoc tempus numquam in mentem venit a
te requirere. sed nunc postea quam sum ingressus
res eas quas tecum simul didici mandare monumen-
tis philosophiamque veterem illam a Socrate ortam
Latinis litteris illustrare, quaero quid sit cur cum 10
multa scribas genus hoc praetermittas, praesertim cum
et ipse in eo excellas et id studium totaque ea res
longe ceteris et studiis et artibus antecedat.'
  Tum ille: 'Rem a me saepe deliberatam et mul- 4.1
tum agitatam requiris. itaque non haesitans respon-
debo, sed ea dicam quae mihi sunt in promptu, quod
ista ipsa de re multum ut dixi et diu cogitavi. nam
cum philosophiam viderem diligentissime Graecis 5
litteris explicatam, existimavi si qui de nostris eius
studio tenerentur, si essent Graecis doctrinis eruditi,
Graeca potius quam nostra lecturos, sin a Graecorum
artibus et disciplinis abhorrerent, ne haec quidem
curaturos, quae sine eruditione Graeca intellegi non 10
possunt. itaque ea nolui scribere quae nec indocti
intellegere possent nec docti legere curarent. Vides 5.1
autem eadem ipse; didicisti enim non posse nos Ama-
finii aut Rabirii similes esse, qui nulla arte adhibita
de rebus ante oculos positis vulgari sermone disputant,
nihil definiunt nihil partiuntur nihil apta interrogatione 5
concludunt, nullam denique artem esse nec dicendi nec
disserendi putant; nos autem praeceptis dialecticorum
et oratorum etiam, quoniam utramque vim virtutem
esse nostri putant, sic parentes ut legibus verbis
quoque novis cogimur uti, quae docti ut dixi a 10
Graecis petere malent, indocti ne a nobis quidem
accipient, ut frustra omnis suscipiatur <labor>. Iam 6.1
vero physica, si Epicurum id est si Democritum pro-
barem, possem scribere ita plane ut Amafinius. quid
est enim magnum, cum causas rerum efficientium
sustuleris, de corpusculorum (ita enim appellat atomos) 5
concursione fortuita loqui? nostra tu physica nosti;
quae cum contineantur ex effectione et ex materia ea
quam fingit et format effectio, adhibenda etiam geo-
metria est; quam quibusnam quisquam enuntiare verbis
aut quem ad intellegendum poterit adducere? Haec 10
ipsa de vita et moribus et de expetendis fugiendisque
rebus illi simpliciter, pecudis enim et hominis idem
bonum esse censent; apud nostros autem non ignoras
quae sit et quanta subtilitas. sive enim Zenonem se- 7.1
quare, magnum est efficere ut quis intellegat quid
sit illud verum et simplex bonum quod non possit
ab honestate seiungi (quod bonum quale sit negat
omnino Epicurus <se> sine voluptatibus sensum mo- 5
ventibus ne suspicari <quidem>); si vero Academiam
veterem persequemur, quam nos ut scis probamus,
quam erit illa acute explicanda nobis, quam argute
quam obscure etiam contra Stoicos disserendum. To-
tum igitur illud philosophiae studium mihi quidem 10
ipse sumo et ad vitae constantiam quantum possum
et ad delectationem animi, nec ullum arbitror, ut apud
Platonem est, maius aut melius a diis datum munus
homini; sed meos amicos in quibus est studium in 8.1
Graeciam mitto id est ad Graecos ire iubeo, ut ex [a]
fontibus potius hauriant quam rivulos consectentur.
quae autem nemo adhuc docuerat nec erat unde stu-
diosi scire possent, ea quantum potui (nihil enim 5
magnopere meorum miror) feci ut essent nota nostris;
a Graecis enim peti non poterant ac post L. Aelii
nostri occasum ne a Latinis quidem. et tamen in illis
veteribus nostris, quae Menippum imitati non inter-
pretati quadam hilaritate conspersimus, multa ad- 10
mixta ex intima philosophia, multa dicta dialectice,
quae quo facilius minus docti intellegerent, iucundi-
tate quadam ad legendum invitati; in laudationibus,
in his ipsis antiquitatum prooemiis philosophiae
<more> scribere voluimus, si modo consecuti sumus.' 15
  Tum ego 'Sunt' inquam 'ista Varro. nam nos in 9.1
nostra urbe peregrinantis errantisque tamquam hospi-
tes tui libri quasi domum deduxerunt, ut possemus
aliquando qui et ubi essemus agnoscere. tu aetatem
patriae tu descriptiones temporum, tu sacrorum iura 5
tu sacerdotum, tu domesticam tu bellicam discipli-
nam, tu sedum regionum locorum tu omnium divi-
narum humanarumque rerum nomina genera officia
causas aperuisti; plurimum quidem poetis nostris
omninoque Latinis et litteris luminis et verbis attulisti 10
atque ipse varium et elegans omni fere numero poema
fecisti, philosophiamque multis locis inchoasti, ad im-
pellendum satis, ad edocendum parum. Causam autem 10.1
probabilem tu quidem affers: aut enim Graeca legere
malent qui erunt eruditi, aut ne haec quidem qui
illa nescient. sed eam mihi non sane probas; immo
vero et haec qui illa non poterunt, et qui Graeca 5
poterunt non contemnent sua. quid enim causae est
cur poetas Latinos Graecis litteris eruditi legant, phi-
losophos non legant? an quia delectat Ennius Pacu-
vius Accius multi alii, qui non verba sed vim Graeco-
rum expresserunt poetarum—quanto magis philo- 10
sophi delectabunt, si ut illi Aeschylum Sophoclem
Euripidem sic hi Platonem imitentur Aristotelem Theo-
phrastum. oratores quidem laudari video si qui e
nostris Hyperidem sint aut Demosthenem imitati. Ego 11.1
autem Varro (dicam enim ut res est), dum me am-
bitio dum honores dum causae, dum rei publicae non
solum cura sed quaedam etiam procuratio multis offi-
ciis implicatum et constrictum tenebat, animo haec 5
inclusa habebam et ne obsolescerent renovabam cum
licebat legendo; nunc vero et fortunae gravissimo per-
cussus vulnere et administratione rei publicae libera-
tus doloris medicinam a philosophia peto et otii oblec-
tationem hanc honestissimam iudico. aut enim huic 10
aetati hoc maxime aptum est, aut his rebus si quas
dignas laude gessimus hoc in primis consentaneum,
aut etiam ad nostros cives erudiendos nihil utilius,
aut si haec ita non sunt nihil aliud video quod agere
possimus. Brutus quidem noster excellens omni genere 12.1
laudis sic philosophiam Latinis litteris persequitur ni-
hil ut isdem de rebus Graeca desideres; et eandem
quidem sententiam sequitur quam tu, nam Aristum
Athenis audivit aliquamdiu, cuius tu fratrem Anti- 5
ochum. quam ob rem da quaeso te huic etiam generi
litterarum.'
  Tum ille: 'Istuc quidem considerabo, nec vero sine 13.1
te. sed de te ipso quid est' inquit 'quod audio?'
  'Quanam' inquam 'de re?'
  VA. 'Relictam a te veterem Academiam' inquit, 'trac-
tari autem novam.' 5
  'Quid ergo' inquam 'Antiocho id magis licuerit
nostro familiari, remigrare in domum veterem e nova,
quam nobis in novam e vetere? certe enim recentissima
quaeque sunt correcta et emendata maxime. quam-
quam Antiochi magister Philo, magnus vir ut tu existi- 10
mas ipse, †negaret in libris, quod coram etiam ex
ipso audiebamus, duas Academias esse, erroremque
eorum qui ita putarent coarguit.'
  VA. 'Est' inquit 'ut dicis; sed ignorare te non arbi-
tror quae contra Philonis Antiochus scripserit.' 15
  CIC. 'Immo vero et ista et totam veterem Academiam, 14.1
a qua absum tam diu, renovari a te nisi molestum
est velim', et simul 'adsidamus' inquam 'si videtur.'
  VA. 'Sane istuc quidem' inquit, 'sum enim admodum
infirmus. sed videamus idemne Attico placeat fieri 5
a me quod te velle video.'
  'Mihi vero' ille; 'quid est enim quod malim quam
ex Antiocho iam pridem audita recordari et simul
videre satisne ea commode dici possint Latine?'
  Quae cum essent dicta, in conspectu consedimus 10
omnes.
  Tum Varro ita exorsus est: 'Socrates mihi vide- 15.1
tur, id quod constat inter omnes, primus a rebus
occultis et ab ipsa natura involutis, in quibus omnes
ante eum philosophi occupati fuerunt, avocavisse phi-
losophiam et ad vitam communem adduxisse, ut de 5
virtutibus et de vitiis omninoque de bonis rebus et
malis quaereret, caelestia autem vel procul esse a
nostra cognitione censeret vel, si maxime cognita
essent, nihil tamen ad bene vivendum. hic in omnibus 16.1
fere sermonibus, qui ab is qui illum audierunt per-
scripti varie copioseque sunt, ita disputat ut nihil
affirmet ipse refellat alios, nihil se scire dicat nisi
id ipsum, eoque praestare ceteris, quod illi quae 5
nesciant scire se putent, ipse se nihil scire id unum
sciat, ob eamque rem se arbitrari ab Apolline omnium
sapientissimum esse dictum, quod haec esset una
hominis sapientia, non arbitrari sese scire quod nesciat.
quae cum diceret constanter et in ea sententia per- 10
maneret, omnis eius oratio tantum in virtute laudanda
et in hominibus ad virtutis studium cohortandis con-
sumebatur, ut e Socraticorum libris maximeque Pla-
tonis intellegi potest. Platonis autem auctoritate, 17.1
qui varius et multiplex et copiosus fuit, una et con-
sentiens duobus vocabulis philosophiae forma instituta
est Academicorum et Peripateticorum, qui rebus con-
gruentes nominibus differebant. nam cum Speusip- 5
pum sororis filium Plato philosophiae quasi heredem
reliquisset, duo autem praestantissimo studio atque
doctrina, Xenocratem Calchedonium et Aristotelem
Stagiritem, qui erant cum Aristotele Peripatetici dicti
sunt, quia disputabant inambulantes in Lycio, illi 10
autem, quia Platonis instituto in Academia, quod est
alterum gymnasium, coetus erant et sermones habere
soliti, e loci vocabulo nomen habuerunt. sed utrique
Platonis ubertate completi certam quandam disciplinae
formulam composuerunt et eam quidem plenam ac 15
refertam, illam autem Socraticam dubitanter de omni-
bus rebus et nulla affirmatione adhibita consuetudinem
disserendi reliquerunt. ita facta est, quod minime
Socrates probabat, ars quaedam philosophiae et rerum
ordo et descriptio disciplinae. Quae quidem erat primo 18.1
duobus ut dixi nominibus una; nihil enim inter Peri-
pateticos et illam veterem Academiam differebat. abun-
dantia quadam ingenii praestabat, ut mihi quidem
videtur, Aristoteles, sed idem fons erat utrisque et 5
eadem rerum expetendarum fugiendarumque partitio.
  Sed quid ago' inquit 'aut sumne sanus qui haec
vos doceo? nam etsi non sus Minervam ut aiunt,
tamen inepte quisquis Minervam docet.'
  Tum Atticus 'Tu vero' inquit 'perge Varro; valde 10
enim amo nostra atque nostros, meque ista delectant
cum Latine dicuntur et isto modo.'
  'Quid me' inquam 'putas, qui philosophiam iam pro-
fessus sim populo nostro me exhibiturum.'
  VA. 'Pergamus igitur' inquit, 'quoniam placet. Fuit 19.1
ergo iam accepta a Platone philosophandi ratio tri-
plex, una de vita et moribus, altera de natura et
rebus occultis, tertia de disserendo et quid verum quid
falsum quid rectum in oratione pravumve quid con- 5
sentiens quid repugnet iudicando.
  Ac primum illam partem bene vivendi a natura
petebant eique parendum esse dicebant, neque ulla
alia in re nisi in natura quaerendum esse illud sum-
mum bonum quo omnia referrentur, constituebantque 10
extremum esse rerum expetendarum et finem bonorum
adeptum esse omnia e natura et animo et corpore
et vita. corporis autem alia ponebant esse in toto
alia in partibus, valetudinem vires pulchritudinem
in toto, in partibus autem sensus integros et praestan- 15
tiam aliquam partium singularum, ut in pedibus ce-
leritatem, vim in manibus, claritatem in voce, in lingua
etiam explanatam vocum impressionem; animi autem 20.1
quae essent ad comprehendendam ingeniis virtutem
idonea, eaque ab his in naturam et mores divide-
bantur. naturae celeritatem ad discendum et memo-
riam dabant, quorum utrumque mentis esset proprium 5
et ingenii; morum autem putabant studia esse et quasi
consuetudinem, quam partim assiduitate exercitatio-
nis partim ratione formabant, in quibus erat ipsa philo-
sophia; in qua quod inchoatum est neque <absolu-
tum> progressio quaedam ad virtutem appellatur, 10
quod autem absolutum, id est virtus, quasi perfectio
naturae omniumque rerum quas in animis ponunt una
res optima. ergo haec animorum; vitae autem (id enim 21.1
erat tertium) adiuncta esse dicebant quae ad virtutis
usum valerent. Iam virtus in animi bonis et in cor-
poris cernitur et in quibusdam quae non tam naturae
quam beatae vitae adiuncta sunt. hominem enim esse 5
censebant quasi partem quandam civitatis et universi
generis humani, eumque esse coniunctum cum homini-
bus humana quadam societate. ac de summo quidem
atque naturali bono sic agunt; cetera autem pertinere
ad id putant aut adaugendum aut [ad] tenendum, ut 10
divitias ut opes ut gloriam ut gratiam. Ita tripertita
ab his inducitur ratio bonorum, atque haec illa sunt 22.1
tria genera quae putant plerique Peripateticos dicere.
id quidem non falso; est enim haec partitio illorum;
illud imprudenter, si alios esse Academicos qui tum
appellarentur alios Peripateticos arbitrantur. commu- 5
nis haec ratio, et utrisque hic bonorum finis videbatur,
adipisci quae essent prima in natura quaeque ipsa
per sese expetenda aut omnia aut maxima; ea sunt
autem maxima, quae in ipso animo atque in ipsa vir-
tute versantur. itaque omnis illa antiqua philosophia 10
sensit in una virtute esse positam beatam vitam, nec
tamen beatissimam nisi adiungerentur etiam corporis
et cetera quae supra dicta sunt ad virtutis usum ido-
nea. Ex hac descriptione agendi quoque aliquid in 23.1
vita et officii ipsius initium reperiebatur, quod erat
in conservatione <sui et in appetitione> earum rerum
quas natura praescriberet. hinc gignebatur fuga desi-
diae voluptatumque contemptio, ex quo laborum do- 5
lorumque susceptio multorum magnorum<que> recti
honestique causa et earum rerum quae erant con-
gruentes cum praescriptione naturae; unde et amicitia
exsistebat et iustitia atque aequitas, eaeque et vo-
luptatibus et multis vitae commodis anteponeban- 10
tur. Haec quidem fuit apud eos morum institutio et
eius partis quam primam posui forma atque de-
scriptio.
  De natura autem (id enim sequebatur) ita dice- 24.1
bant ut eam dividerent in res duas, ut altera esset
efficiens, altera autem quasi huic se praebens, eaque
efficeretur aliquid. in eo quod efficeret vim esse cense-
bant, in eo autem quod efficeretur tantum modo ma- 5
teriam quandam; in utroque tamen utrumque: neque
enim materiam ipsam cohaerere potuisse si nulla vi
contineretur, neque vim sine aliqua materia; nihil est
enim quod non alicubi esse cogatur. sed quod ex
utroque, id iam corpus et quasi qualitatem quandam 10
nominabant—dabitis enim profecto ut in rebus inusi-
tatis, quod Graeci ipsi faciunt a quibus haec iam diu
tractantur, utamur verbis interdum inauditis.' 'Nos 25.1
vero' inquit Atticus; 'quin etiam Graecis licebit utare
cum voles, si te Latina forte deficient.' VA. 'Bene
sane facis; sed enitar ut Latine loquar, nisi in huiusce
modi verbis ut philosophiam aut rhetoricam aut phy- 5
sicam aut dialecticam appellem, quibus ut aliis mul-
tis consuetudo iam utitur pro Latinis. qualitates igi-
tur appellavi quas ποιότητας Graeci vocant, quod ipsum
apud Graecos non est vulgi verbum sed philosopho-
rum, atque id in multis; dialecticorum vero verba nulla 10
sunt publica, suis utuntur. et id quidem commune
omnium fere est artium; aut enim nova sunt rerum
novarum facienda nomina aut ex aliis transferenda.
quod si Graeci faciunt qui in his rebus tot iam saecla
versantur, quanto id nobis magis concedendum est, 15
qui haec nunc primum tractare conamur.' 'Tu vero' 26.1
inquam 'Varro bene etiam meriturus mihi videris de
tuis civibus, si eos non modo copia rerum auxeris,
ut effecisti, sed etiam verborum.' VA. 'Audebimus
ergo' inquit 'novis verbis uti te auctore, si necesse 5
erit.—earum igitur qualitatum sunt aliae principes
aliae ex his ortae. principes sunt unius modi et sim-
plices; ex his autem ortae variae sunt et quasi multi-
formes. itaque aer (hoc quoque utimur enim pro La-
tino) et ignis et aqua et terra prima sunt; ex his autem 10
ortae animantium formae earumque rerum quae gig-
nuntur e terra. ergo illa initia et ut e Graeco vertam
elementa dicuntur; e quibus aer et ignis movendi vim
habent et efficiendi, reliquae partes accipiendi et quasi
patiendi, aquam dico et terram. quintum genus, e 15
quo essent astra mentesque, singulare eorumque quat-
tuor quae supra dixi dissimile Aristoteles quoddam
esse rebatur. Sed subiectam putant omnibus sine 27.1
ulla specie atque carentem omni illa qualitate (facia-
mus enim tractando usitatius hoc verbum et tritius)
materiam quandam, ex qua omnia expressa atque ef-
fecta sint, quae tota omnia accipere possit omnibusque 5
modis mutari atque ex omni parte eoque etiam interire,
non in nihilum sed in suas partes, quae infinite secari
ac dividi possint, cum sit nihil omnino in rerum
natura minimum quod dividi nequeat. quae autem
moveantur omnia intervallis moveri, quae intervalla 10
item infinite dividi possint. et cum ita moveatur 28.1
illa vis quam qualitatem esse diximus, et cum sic
ultro citroque versetur, et materiam ipsam totam
penitus commutari putant et illa effici quae appellant
qualia; e quibus in omni natura cohaerente et con- 5
tinuata cum omnibus suis partibus unum effectum esse
mundum, extra quem nulla pars materiae sit nullum-
que corpus. Partis autem esse mundi omnia quae
insint in eo, quae natura sentiente teneantur, in qua
ratio perfecta insit, quae sit eadem sempiterna (nihil 10
enim valentius esse a quo intereat); quam vim ani- 29.1
mum esse dicunt mundi, eandemque esse mentem sa-
pientiamque perfectam, quem deum appellant, om-
niumque rerum quae sunt ei subiectae quasi pruden-
tiam quandam procurantem caelestia maxime, deinde 5
in terris ea quae pertineant ad homines; quam inter-
dum eandem necessitatem appellant, quia nihil aliter
possit atque ab ea constitutum sit, inter<dum> * * * quasi
fatalem et immutabilem continuationem ordinis sempi-
terni, non numquam quidem eandem fortunam, quod 10
efficiat multa improvisa et necopinata nobis propter
obscuritatem ignorationemque causarum.
  Tertia deinde philosophiae pars, quae erat in ra- 30.1
tione et in disserendo, sic tractabatur ab utrisque.
Quamquam oriretur a sensibus tamen non esse iudi-
cium veritatis in sensibus. mentem volebant rerum
esse iudicem, solam censebant idoneam cui credere- 5
tur, quia sola cerneret id quod semper esset simplex
et unius modi et tale quale esset (hanc illi ἰδέαν appel-
labant, iam a Platone ita nominatam, nos recte spe-
ciem possumus dicere). sensus autem omnis hebetes 31.1
et tardos esse arbitrabantur nec percipere ullo modo
res eas quae subiectae sensibus viderentur, quod essent
aut ita parvae ut sub sensum cadere non possent, aut
ita mobiles et concitatae ut nihil umquam unum esset 5
<et> constans, ne idem quidem, quia continenter la-
berentur et fluerent omnia. itaque hanc omnem partem
rerum opinabilem appellabant; scientiam autem nus- 32.1
quam esse censebant nisi in animi notionibus atque
rationibus. qua de causa definitiones rerum probabant
et has ad omnia de quibus disceptabatur adhibebant;
verborum etiam explicatio probabatur, id est qua de 5
causa quaeque essent ita nominata, quam ἐτυμολογίαν
appellabant; post argumentis quibusdam et quasi
rerum notis ducibus utebantur ad probandum et ad
concludendum id quod explanari volebant. in qua
tradebatur omnis dialecticae disciplina id est oratio- 10
nis ratione conclusae; huic quasi ex altera parte ora-
toria vis dicendi adhibebatur, explicatrix orationis
perpetuae ad persuadendum accommodatae.
  Haec forma erat illis prima, a Platone tradita; cuius 33.1
quas acceperim dissupationes si vultis exponam.'
  'Nos vero volumus' inquam, 'ut pro Attico etiam
respondeam.'
  ATT. 'Et recte quidem' inquit 'respondes; praeclare 5
enim explicatur Peripateticorum et Academiae veteris
auctoritas.'
  VA. 'Aristoteles igitur primus species quas paulo
ante dixi labefactavit, quas mirifice Plato erat am-
plexatus, ut in iis quiddam divinum esse diceret. Theo- 10
phrastus autem, vir et oratione suavis et ita mora-
tus ut prae se probitatem quandam et ingenuitatem
ferat, vehementius etiam fregit quodam modo auctori-
tatem veteris disciplinae; spoliavit enim virtutem
suo decore imbecillamque reddidit, quod negavit in 15
ea sola positum esse beate vivere. Nam Strato eius 34.1
auditor quamquam fuit acri ingenio tamen ab ea
disciplina omnino semovendus est; qui cum maxime
necessariam partem philosophiae, quae posita est in
virtute et in moribus, reliquisset totumque se ad in- 5
vestigationem naturae contulisset, in ea ipsa plurimum
dissedit a suis. Speusippus autem et Xenocrates, qui
primi Platonis rationem auctoritatemque susceperant,
et post eos Polemo et Crates unaque Crantor in
Academia congregati diligenter ea quae a superiori- 10
bus acceperant tuebantur. Iam Polemonem audiverant
assidue Zeno et Arcesilas. sed Zeno, cum Arcesi- 35.1
lam anteiret aetate valdeque subtiliter dissereret et
peracute moveretur, corrigere conatus est disciplinam.
eam quoque si videtur correctionem explicabo, sicut
solebat Antiochus.' 5
  'Mihi vero' inquam 'videtur, quod vides idem signifi-
care Pomponium.'
  VA. 'Zeno igitur nullo modo is erat qui ut Theo-
phrastus nervos virtutis inciderit, sed contra qui
omnia quae[que] ad beatam vitam pertinerent in una 10
virtute poneret nec quicquam aliud numeraret in
bonis idque appellaret honestum quod esset simplex
quoddam et solum et unum bonum. cetera autem 36.1
etsi nec bona nec mala essent tamen alia secundum
naturam dicebat alia naturae esse contraria; his
ipsis alia interiecta et media numerabat. quae autem
secundum naturam essent ea sumenda et quadam aesti- 5
matione dignanda docebat, contraque contraria; neutra
autem in mediis relinquebat, in quibus ponebat nihil
omnino esse momenti. sed quae essent sumenda, ex 37.1
iis alia pluris esse aestimanda alia minoris. quae pluris
ea praeposita appellabat, reiecta autem quae minoris.
Atque ut haec non tam rebus quam vocabulis com-
mutaverat, sic inter recte factum atque peccatum offi- 5
cium et contra officium media locabat quaedam, recte
facta sola in bonis actionibus ponens, prave id est
peccata in malis; officia autem conservata praeter-
missaque media putabat ut dixi. cumque superiores 38.1
non omnem virtutem in ratione esse dicerent sed
quasdam virtutes quasi natura aut more perfectas,
hic omnis in ratione ponebat. cumque illi ea genera
virtutum quae supra dixi seiungi posse arbitrarentur, 5
hic nec id ullo modo fieri posse disserebat, nec virtu-
tis usum modo ut superiores sed ipsum habitum
per se esse praeclarum, nec tamen virtutem cuiquam
adesse quin ea semper uteretur. cumque perturbatio-
nem animi illi ex homine non tollerent naturaque et 10
condolescere et concupiscere et extimescere et efferri
laetitia dicerent, sed ea contraherent in angustumque
deducerent, hic omnibus his quasi morbis voluit carere
sapientem. cumque eas perturbationes antiqui natura- 39.1
les esse dicerent et rationis expertes aliaque in parte
animi cupiditatem alia rationem collocarent, ne his
quidem assentiebatur; nam et perturbationes volun-
tarias esse putabat opinionisque iudicio suscipi et om- 5
nium perturbationum matrem esse arbitrabatur im-
moderatam quandam intemperantiam. Haec fere de
moribus.
  De naturis autem sic sentiebat, primum ut in quat-
tuor initiis rerum illis quintam hanc naturam, ex 10
qua superiores sensus et mentem effici rebantur, non
adhiberet; statuebat enim ignem esse ipsam naturam
quae quidque gigneret et mentem atque sensus. discre-
pabat etiam ab isdem, quod nullo modo arbitrabatur
quicquam effici posse ab ea quae expers esset cor- 15
poris, cuius generis Xenocrates et superiores etiam
animum esse dixerant, nec vero aut quod efficeret
aliquid aut quod efficeretur posse esse non corpus.
  Plurima autem in illa tertia philosophiae parte mu- 40.1
tavit. in qua primum de sensibus ipsis quaedam dixit
nova, quos iunctos esse censuit e quadam quasi im-
pulsione oblata extrinsecus, quam ille φαντασίαν, nos
visum appellemus licet, et teramus hoc quidem ver- 5
bum, erit enim utendum in reliquo sermone saepius—
sed ad haec quae visa sunt et quasi accepta sensibus
assensionem adiungit animorum, quam esse vult in
nobis positam et voluntariam. visis non omnibus 41.1
adiungebat fidem sed is solum quae propriam quan-
dam haberent declarationem earum rerum quae vide-
rentur; id autem visum cum ipsum per se cerneretur,
comprehendibile—feretis haec?' ATT. 'nos vero' in- 5
quit; 'quonam enim alio modo καταλημπτὸν diceres?'—
VA. 'sed cum acceptum iam et approbatum esset, com-
prehensionem appellabat, similem is rebus quae manu
prenderentur; ex quo etiam nomen hoc duxerat [at],
cum eo verbo antea nemo tali in re usus esset, pluri- 10
misque idem novis verbis (nova enim dicebat) usus
est. Quod autem erat sensu comprensum id ipsum
sensum appellabat, et si ita erat comprensum ut con-
velli ratione non posset scientiam, sin aliter inscien-
tiam nominabat; ex qua existebat etiam opinio, quae 15
esset imbecilla et cum falso incognitoque commu-
nis. sed inter scientiam et inscientiam comprehen- 42.1
sionem illam quam dixi collocabat, eamque neque in
rectis neque in pravis numerabat, sed soli credendum
esse dicebat. E quo sensibus etiam fidem tribuebat,
quod ut supra dixi comprehensio facta sensibus et 5
vera esse illi et fidelis videbatur, non quod omnia
quae essent in re comprehenderet, sed quia nihil quod
cadere in eam posset relinqueret, quodque natura
quasi normam scientiae et principium sui dedisset unde
postea notiones rerum in animis imprimerentur; e qui- 10
bus non principia solum sed latiores quaedam ad
rationem inveniendam viae reperiuntur. errorem autem
et temeritatem et ignorantiam et opinationem et suspi-
cionem et uno nomine omnia quae essent aliena fir-
mae et constantis assensionis a virtute sapientiaque 15
removebat.
  Atque in his fere commutatio constitit omnis dis-
sensioque Zenonis a superioribus.'
  Quae cum dixisset [et], 'Breviter sane minimeque 43.1
obscure exposita est' inquam 'a te Varro et veteris
Academiae ratio et Stoicorum. horum esse autem
arbitror, ut Antiocho nostro familiari placebat, cor-
rectionem veteris Academiae potius quam aliquam 5
novam disciplinam putandam.'
  Tum Varro 'Tuae sunt nunc partes' inquit 'qui ab
antiquorum ratione desciscis et ea quae ab Arcesila
novata sunt probas, docere quod et qua de causa
discidium factum sit, ut videamus satisne ista sit iusta 10
defectio.'
  Tum ego 'Cum Zenone' inquam 'ut accepimus Arce- 44.1
silas sibi omne certamen instituit, non pertinacia aut
studio vincendi ut quidem mihi videtur, sed earum
rerum obscuritate, quae ad confessionem ignorationis
adduxerant Socratem et [vel ut] iam ante Socratem 5
Democritum Anaxagoram Empedoclem omnes paene
veteres, qui nihil cognosci nihil percipi nihil sciri posse
dixerunt, angustos sensus imbecillos animos brevia
curricula vitae et ut Democritus in profundo veritatem
esse demersam, opinionibus et institutis omnia teneri, 10
nihil veritati relinqui, deinceps omnia tenebris circum-
fusa esse dixerunt. itaque Arcesilas negabat esse quic- 45.1
quam quod sciri posset, ne illud quidem ipsum quod
Socrates sibi reliquisset, ut nihil scire se sciret; sic
omnia latere censebat in occulto neque esse quicquam
quod cerni aut intellegi posset; quibus de causis nihil 5
oportere neque profiteri neque affirmare quemquam
neque assensione approbare, cohibereque semper et
ab omni lapsu continere temeritatem, quae tum esset
insignis cum aut falsa aut incognita res approbaretur,
neque hoc quicquam esse turpius quam cognitioni et 10
perceptioni assensionem approbationemque praecur-
rere. huic rationi quod erat consentaneum faciebat,
ut contra omnium sententias disserens de sua pleros-
que deduceret, ut cum in eadem re paria contrariis in
partibus momenta rationum invenirentur facilius ab 15
utraque parte assensio sustineretur. Hanc Academiam 46.1
novam appellant, quae mihi vetus videtur, si quidem
Platonem ex illa vetere numeramus, cuius in libris
nihil affirmatur et in utramque partem multa disserun-
tur, de omnibus quaeritur nihil certi dicitur—sed 5
tamen illa quam exposuisti vetus, haec nova nomine-
tur. quae usque ad Carneadem perducta, qui quartus
ab Arcesila fuit, in eadem Arcesilae ratione perman-
sit. Carneades autem nullius philosophiae partis
ignarus et, ut cognovi ex is qui illum audierant 10
maximeque ex Epicureo Zenone, qui cum ab eo pluri-
mum dissentiret unum tamen praeter ceteros miraba-
tur, incredibili quadam fuit facultate et to * * *'
Non. 65
quid autem stomachatur Mnesarchus, quid Antipater fr.1
digladiatur cum Carneade tot voluminibus?