| LIBER SECUNDUS | |
| Non. 162s. | |
| atqui si id crederemus, non egeremus perpendiculis | 2.1.1 |
| non normis non regulis | |
| Non. 121s. | |
| quid lunae quae liniamenta sint potesne dicere [ne]. | 2.1 |
| cuius et nascentis et inseniscentis alias hebetiora alias | |
| acutiora videntur cornua. | |
| Non. 65 | |
| quid tam planum videtur quam mare; e quo etiam | 3.1 |
| aequor illud poetae vocant | |
| Non. 162 | |
| quid mare nonne caeruleum? at eius unda cum est | 4.1 |
| pulsa remis, purpurascit, et quidem aquae tinctum quo- | |
| dam modo et infectum | |
| Non. 395 | |
| alius adultis, alius valentibus alius aegris, alius siccis | 5.1 |
| alius vinulentis | |
| Non. 474 | |
| si quando enim nos demersimus ut qui urinantur, aut | 6.1 |
| nihil superum aut obscure admodum cernimus | |
| Non. 545 | |
| quibus etiam alabaster plenus unguenti putre esse | 7.1 |
| videtur | |
| Non. 43 | |
| quae cum similitudine veri concinere maxime sibi vide- | 8.1 |
| retur | |
| August. c. Acad. 2.11.26 | |
| . . . talia mihi | 9.1 |
| videntur omnia quae probabilia vel veri similia putavi | |
| nominanda; quae tu si alio nomine vis vocare, nihil | |
| repugno; satis enim mihi est te iam bene accepisse | |
| quid dicam, id est quibus rebus haec nomina imponam; | 5 |
| non enim vocabulorum opificem sed rerum inquisi- | |
| torem decet esse sapientem. | |
| Non. 104 | |
| frangere avaritiam, scelera ponere, vitam suam expo- | 10.1 |
| nere ad imitandum iuventuti | |
| Non. 69 | |
| qui enim serius honores adamaverunt, vix admittuntur | 11.1 |
| ad eos nec satis commendati multitudini possunt esse. |