| LIBER TERTIUS | |
| Non. 123 | |
| in tanta animantium varietate homini ut soli cupiditas | 3.1.1 |
| ingeneraretur cognitionis et scientiae | |
| Lactant. Div. Inst. 6.24.1 | |
| quod si liceret ut iis qui in itinere deerravissent sic | 2.1 |
| vitam deviam secutos corrigere errorem paenitendo, | |
| facilior esset emendatio temeritatis | |
| Non. 65 | |
| digladiari autem semper, depugnare in facinorosis et | 3.1 |
| audacibus quis non cum miserrimum tum etiam stul- | |
| tissimum dixerit? | |
| Non. 419 | |
| aliqua potestas sit, vindicet se in libertatem | 4.1 |
| Lactant. Div. Inst. 3.14.15 | |
| mihi autem non modo ad sapientiam caeci videmur | 5.1 |
| sed ad ea ipsa quae aliqua ex parte cerni videantur | |
| hebetes et obtunsi | |
| August. C.D. 6.2 | |
| homine omnium facile acutissimo et sine ulla dubi- | 6.1 |
| tatione doctissimo | |
| Diom. GL 1.377 | |
| fixus | 7.1 |