| LUCULLUS | |
| Magnum ingenium L. Luculli magnumque optima- | 1 |
| rum artium studium, tum omnis liberalis et digna | |
| homine nobili ab eo percepta doctrina quibus tempori- | |
| bus florere in foro maxume potuit caruit omnino | |
| rebus urbanis. ut enim [urbanis] admodum adulescens | |
| cum fratre pari pietate et industria praedito paternas | 5 |
| inimicitias magna cum gloria est persecutus, in Asiam | |
| quaestor profectus ibi permultos annos admirabili qua- | |
| dam laude provinciae praefuit; deinde absens factus | |
| aedilis, continuo praetor (licebat enim celerius legis | |
| praemio), post in Africam, inde ad consulatum; quem | 10 |
| ita gessit ut diligentiam admirarentur omnes ingenium | |
| agnoscerent. post ad Mithridaticum bellum missus a | |
| senatu non modo opinionem vicit omnium quae de | |
| virtute eius erat sed etiam gloriam superiorum; | |
| idque eo fuit mirabilius quod ab eo laus impera- | 2.1 |
| toria non admodum expectabatur, qui adulescentiam | |
| in forensi opera, quaesturae diuturnum tempus Murena | |
| bellum in Ponto gerente in Asiae pace consumpserat. | |
| sed incredibilis quaedam ingenii magnitudo non desi- | 5 |
| deravit indocilem usus disciplinam. itaque cum totum | |
| iter et navigationem consumpsisset partim in percon- | |
| tando a peritis partim in rebus gestis legendis, in | |
| Asiam factus imperator venit, cum esset Roma pro- | |
| fectus rei militaris rudis. habuit enim divinam quan- | 10 |
| dam memoriam rerum—verborum maiorem Horten- | |
| sius; sed quo plus in negotiis gerendis res quam verba | |
| prosunt, hoc erat memoria illa praestantior. quam | |
| fuisse in Themistocle, quem facile Graeciae principem | |
| ponimus, singularem ferunt; qui quidem etiam polli- | 15 |
| centi cuidam se artem ei memoriae, quae tum primum | |
| proferebatur, traditurum respondisse dicitur oblivisci | |
| se malle discere, credo quod haerebant in memoria | |
| quaecumque audierat et viderat. tali ingenio prae- | |
| ditus Lucullus adiunxerat etiam illam quam Themis- | 20 |
| tocles spreverat disciplinam; itaque ut litteris con- | |
| signamus quae monimentis mandare volumus sic | |
| ille in animo res insculptas habebat. tantus ergo im- | 3.1 |
| perator in omni genere belli fuit, proeliis oppugna- | |
| tionibus navalibus pugnis totiusque belli instrumento | |
| et adparatu, ut ille rex post Alexandrum maxumus | |
| hunc a se maiorem ducem cognitum quam quemquam | 5 |
| eorum quos legisset fateretur. in eodem tanta pruden- | |
| tia fuit in constituendis temperandisque civitatibus, | |
| tanta aequitas, ut hodie stet Asia Luculli institutis ser- | |
| vandis et quasi vestigiis persequendis. Sed etsi magna | |
| cum utilitate rei publicae, tamen diutius quam vellem | 10 |
| tanta vis virtutis atque ingenii peregrinata afuit ab | |
| oculis et fori et curiae. quin etiam cum victor a | |
| Mithridatico bello revertisset, inimicorum calumnia | |
| triennio tardius quam debuerat triumphavit; nos | |
| enim consules introduximus paene in urbem currum | 15 |
| clarissimi viri. cuius mihi consilium et auctoritas quid | |
| tum in maximis rebus profuisset dicerem, nisi de me | |
| ipso dicendum esset, quod hoc tempore non est ne- | |
| cesse; ita privabo potius illum debito testimonio quam | |
| id cum mea laude communicem. | 20 |