| Sed quae populari gloria decorari in Lucullo de- | 4.1 |
| buerunt, ea fere sunt et Graecis litteris celebrata et | |
| Latinis. nos autem illa externa cum multis, haec | |
| interiora cum paucis ex ipso saepe cognovimus. maiore | |
| enim studio Lucullus cum omni litterarum generi | 5 |
| tum philosophiae deditus fuit quam qui illum igno- | |
| rabant arbitrabantur, nec vero ineunte aetate solum | |
| sed et pro quaestore aliquot annos et in ipso bello, in | |
| quo ita magna rei militaris esse occupatio solet ut | |
| non multum imperatori sub ipsis pellibus otii relin- | 10 |
| quatur. Cum autem e philosophis ingenio scientiaque | |
| putaretur Antiochus Philonis auditor excellere, eum | |
| secum et quaestor habuit et post aliquot annos impe- | |
| rator, quique esset ea memoria quam ante dixi ea | |
| saepe audiendo facile cognovit quae vel semel audita | 15 |
| meminisse potuisset. delectabatur autem mirifice lec- | |
| tione librorum de quibus audiebat. | |
| Ac vereor interdum ne talium personarum cum | 5.1 |
| amplificare velim minuam etiam gloriam. sunt enim | |
| multi qui omnino Graecas non ament litteras, plures | |
| qui philosophiam, reliqui qui etiam si haec non in- | |
| probent tamen earum rerum disputationem principibus | 5 |
| civitatis non ita decoram putent. Ego autem cum | |
| Graecas litteras M. Catonem in senectute didicisse ac- | |
| ceperim, P. autem Africani historiae loquantur in | |
| legatione illa nobili, quam ante censuram obiit, | |
| Panaetium unum omnino comitem fuisse, nec littera- | 10 |
| rum Graecarum nec philosophiae iam ullum auctorem | |
| requiro. Restat ut iis respondeam qui sermonibus | 6.1 |
| eius modi nolint personas tam graves inligari. quasi | |
| vero clarorum virorum aut tacitos congressus esse | |
| oporteat aut ludicros sermones aut rerum conloquia | |
| leviorum. etenim si quodam in libro vere est a nobis | 5 |
| philosophia laudata, profecto eius tractatio optimo | |
| atque amplissimo quoque dignissima est, nec quic- | |
| quam aliud [ut] videndum est nobis, quos populus Ro- | |
| manus hoc in gradu conlocavit, nisi ne quid privatis | |
| studiis de opera publica detrahamus. quod si cum | 10 |
| fungi munere debebamus non modo operam nostram | |
| umquam a populari coetu removimus sed ne litteram | |
| quidem ullam fecimus nisi forensem, quis reprendet | |
| otium nostrum, qui in eo non modo nosmet ipsos | |
| hebescere et languere nolumus sed etiam ut plurimis | 15 |
| prosimus enitimur. Gloriam vero non modo non minui | |
| sed etiam augeri arbitramur eorum quorum ad popu- | |
| lares inlustrisque laudes has etiam minus notas minus- | |
| que pervolgatas adiungimus. |