| Sunt etiam, qui negent in is qui <in> nostris libris | 7.1 |
| disputent fuisse earum rerum de quibus disputatur | |
| scientiam. qui mihi videntur non solum vivis sed etiam | |
| mortuis invidere. | |
| Restat unum genus reprehensorum, quibus Aca- | 5 |
| demiae ratio non probatur. quod gravius ferremus, | |
| si quisquam ullam disciplinam philosophiae probaret | |
| praeter eam quam ipse sequeretur; nos autem quo- | |
| niam contra omnes qui * * dicere quae videntur sole- | |
| mus, non possumus quin alii a nobis dissentiant re- | 10 |
| cusare. Quamquam nostra quidem causa facilis est, | |
| qui verum invenire sine ulla contentione volumus idque | |
| summa cura studioque conquirimus. etsi enim omnis | |
| cognitio multis est obstructa difficultatibus eaque est | |
| et in ipsis rebus obscuritas et in iudiciis nostris in- | 15 |
| firmitas, ut non sine causa antiquissimi et doctissimi | |
| invenire se posse quod cuperent diffisi sint, tamen nec | |
| illi defecerunt neque nos studium exquirendi defatigati | |
| relinquemus. neque nostrae disputationes quicquam | |
| aliud agunt nisi ut in utramque partem dicendo et | 20 |
| audiendo eliciant et tamquam exprimant aliquid quod | |
| aut verum sit aut ad id quam proxime accedat; nec | 8.1 |
| inter nos et eos qui se scire arbitrantur quicquam | |
| interest nisi quod illi non dubitant quin ea vera sint | |
| quae defendunt, nos probabilia multa habemus, quae | |
| sequi facile, adfirmare vix possumus. hoc autem | 5 |
| liberiores et solutiores sumus, quod integra nobis est | |
| iudicandi potestas nec ut omnia quae praescripta [et | |
| quibus] et quasi imperata sint defendamus necessitate | |
| ulla cogimur. Nam ceteri primum ante tenentur ad- | |
| stricti quam quid esset optimum iudicare potuerunt; | 10 |
| deinde infirmissimo tempore aetatis aut obsecuti amico | |
| cuidam aut una aliquoius quem primum audierunt | |
| oratione capti de rebus incognitis iudicant et ad quam- | |
| cumque sunt disciplinam quasi tempestate delati ad | |
| eam tamquam ad saxum adhaerescunt. nam quod | 9.1 |
| dicunt omnia se credere ei quem iudicent fuisse sapien- | |
| tem, probarem, si id ipsum rudes et indocti iudicare | |
| potuissent (statuere enim qui sit sapiens vel maxime | |
| videtur esse sapientis). sed ut potuerint, <aut> omni- | 5 |
| bus rebus auditis, cognitis etiam reliquorum sententiis | |
| iudicaverunt, aut re semel audita ad unius se auctori- | |
| tatem contulerunt; sed nescio quo modo plerique errare | |
| malunt eamque sententiam quam adamaverunt pugna- | |
| cissime defendere quam sine pertinacia quid constan- | 10 |
| tissime dicatur exquirere. |