| Quibus de rebus et alias saepe nobis multa quae- | 9.12 |
| sita et disputata sunt et quondam in Hortensi villa | |
| quae est ad Baulos, cum eo Catulus et Lucullus | |
| nosque ipsi postridie venissemus quam apud Catulum | 15 |
| fuissemus. quo quidem etiam maturius venimus, quod | |
| erat constitutum si ventus esset Lucullo in Neapoli- | |
| tanum mihi in Pompeianum navigare. cum igitur | |
| pauca in xysto locuti essemus, tum eodem in spatio | |
| consedimus. | 20 |
| Hic Catulus 'Etsi heri' inquit 'id quod quaerebatur | 10.1 |
| paene explicatum est, ut tota fere quaestio tractata | |
| videatur, tamen expecto ea quae te pollicitus es Luculle | |
| ab Antiocho audita dicturum.' | |
| 'Equidem' inquit Hortensius 'feci plus quam vellem; | 5 |
| totam enim rem Catule Lucullo integram servatam | |
| oportuit. et tamen fortasse servata est; a me enim | |
| ea quae in promptu erant dicta sunt, a Lucullo autem | |
| reconditiora desidero.' | |
| Tum ille 'Non sane' inquit 'Hortensi conturbat me | 10 |
| expectatio tua, etsi nihil est iis qui placere volunt tam | |
| adversarium; sed quia non laboro quam [quam] valde | |
| ea quae dico probaturus sim, eo minus conturbor. | |
| dicam enim nec mea nec ea, in quibus non si non | |
| fuerint vinci me malim quam vincere. sed mehercule, | 15 |
| ut quidem nunc se causa habet, etsi hesterno sermone | |
| labefacta est, mihi tamen videtur esse verissima. agam | |
| igitur sicut Antiochus agebat. nota enim mihi res | |
| est; nam et vacuo animo illum audiebam et magno | |
| studio, eadem de re etiam saepius: ut etiam maiorem | 20 |
| expectationem mei faciam quam modo fecit Hor- | |
| tensius.' |