| Cum ita esset exorsus, ad audiendum animos erexi- | 10.23 |
| mus. | |
| <LUC.> At ille 'Cum Alexandriae pro quaestore' inquit | 11.1 |
| 'essem, fuit Antiochus mecum, et erat iam antea | |
| Alexandriae familiaris Antiochi Heraclitus Tyrius, qui | |
| et Clitomachum multos annos et Philonem audierat, | |
| homo sane in ista philosophia, quae nunc prope di- | 5 |
| missa revocatur, probatus et nobilis; cum quo et An- | |
| tiochum saepe disputantem audiebam—sed utrum- | |
| que leniter; et quidem isti libri duo Philonis, de quibus | |
| heri dictum a Catulo est, tum erant allati Alexan- | |
| driam tumque primum in Antiochi manus venerant; | 10 |
| et homo natura lenissumus (nihil enim poterat fieri | |
| illo mitius) stomachari tamen coepit. mirabar; nec | |
| enim umquam ante videram. at ille Heracliti me- | |
| moriam inplorans quaerere ex eo viderenturne illa | |
| Philonis aut ea num vel e Philone vel ex ullo | 15 |
| Academico audivisset aliquando. negabat, Philonis | |
| tamen scriptum agnoscebat; nec id quidem dubitari | |
| poterat, nam aderant mei familiares docti homines | |
| P. et C. Selii et Tetrilius Rogus, qui se illa audivisse | |
| Romae de Philone et ab eo ipso duo illos libros | 20 |
| dicerent descripsisse. tum et illi dixit Antiochus | 12.1 |
| quae heri Catulus commemoravit a patre suo dicta | |
| Philoni et alia plura; nec se tenuit quin contra suum | |
| doctorem librum etiam ederet, qui Sosus inscribitur. | |
| tum igitur et cum Heraclitum studiose audirem contra | 5 |
| Antiochum disserentem et item Antiochum contra Aca- | |
| demicos, dedi Antiocho operam diligentius, ut causam | |
| ex eo totam cognoscerem. itaque conplures dies ad- | |
| hibito Heraclito doctisque conpluribus et in is An- | |
| tiochi fratre Aristo et praeterea Aristone et Dione, | 10 |
| quibus ille secundum fratrem plurumum tribuebat, | |
| multum temporis in ista una disputatione consump- | |
| simus. sed ea pars quae contra Philonem erat | |
| praetermittenda est; minus enim acer est adversarius | |
| is qui ista quae sunt heri defensa negat Academicos | 15 |
| omnino dicere; etsi enim mentitur, tamen est adver- | |
| sarius lenior. ad Arcesilan Carneademque veniamus.' |