| Quae cum dixisset, sic rursus exorsus est: 'Pri- | 13.1 |
| mum mihi videmini' (me autem nomine appellabat) | |
| 'cum veteres physicos nominatis facere idem quod | |
| seditiosi cives solent cum aliquos ex antiquis claros | |
| viros proferunt quos dicant fuisse populares, ut eorum | 5 |
| ipsi similes esse videantur. repetunt i a P. Valerio | |
| qui exactis regibus primo anno consul fuit, comme- | |
| morant reliquos qui leges populares de provocationi- | |
| bus tulerint cum consules essent; tum ad hos notiores, | |
| C. Flaminium qui legem agrariam aliquot annis ante | 10 |
| secundum Punicum bellum tribunus plebis tulerit in- | |
| vito senatu et postea bis consul factus sit, L. Cassium | |
| Q. Pompeium. illi quidem etiam P. Africanum referre | |
| in eundem numerum solent; duo vero sapientissimos | |
| et clarissimos fratres P. Crassum et P. Scaevolam | 15 |
| aiunt Tib. Graccho legum auctores fuisse, alterum | |
| quidem ut videmus palam, alterum ut suspicantur | |
| obscurius. addunt etiam C. Marium; et de hoc | |
| quidem nihil mentiuntur. horum nominibus tot vi- | |
| rorum atque tantorum expositis eorum se institutum | 20 |
| sequi dicunt. similiter vos cum perturbare ut illi | 14.1 |
| rem publicam sic vos philosophiam bene iam con- | |
| stitutam velitis, Empedoclen Anaxagoran Democri- | |
| tum Parmeniden Xenophanen, Platonem etiam et So- | |
| cratem profertis. Sed neque Saturninus, ut nostrum | 5 |
| inimicum potissimum nominem, simile quicquam ha- | |
| buit veterum illorum, nec Arcesilae calumnia con- | |
| ferenda est cum Democriti verecundia. Et tamen isti | |
| physici raro admodum, cum haerent aliquo loco, | |
| exclamant quasi mente incitati, Empedocles quidem | 10 |
| ut interdum mihi furere videatur, abstrusa esse omnia, | |
| nihil nos sentire nihil cernere nihil omnino quale | |
| sit posse reperire; maiorem autem partem mihi qui- | |
| dem omnes isti videntur nimis etiam quaedam adfir- | |
| mare plusque profiteri se scire quam sciant. Quod si | 15.1 |
| illi tum in novis rebus quasi modo nascentes haesita- | |
| verunt, nihilne tot saeculis summis ingeniis maxumis | |
| studiis explicatum putamus? nonne cum iam philo- | |
| sophorum disciplinae gravissimae constitissent tum | 5 |
| exortus est <ut> in optuma re publica Tib. Gracchus | |
| qui otium perturbaret sic Arcesilas qui constitutam | |
| philosophiam everteret et in eorum auctoritate deli- | |
| tisceret qui negavissent quicquam sciri aut percipi | |
| posse. Quorum e numero tollendus est et Plato et | 10 |
| Socrates, alter quia reliquit perfectissimam discipli- | |
| nam, Peripateticos et Academicos nominibus diffe- | |
| rentes re congruentes, a quibus Stoici ipsi verbis | |
| magis quam sententiis dissenserunt,—Socrates autem | |
| de se ipse detrahens in disputatione plus tribuebat is | 15 |
| quos volebat refellere; ita cum aliud diceret atque | |
| sentiret, libenter uti solitus est ea dissimulatione | |
| quam Graeci εἰρωνείαν vocant; quam ait etiam in | |
| Africano fuisse Fannius, idque propterea vitiosum in | |
| illo non putandum quod idem fuerit in Socrate. | 20 |