| Sed fuerint illa vetera si voltis incognita: nihilne | 16.1 |
| est igitur actum, quod investigata sunt, postea quam | |
| Arcesilas Zenoni ut putatur obtrectans nihil novi | |
| reperienti sed emendanti superiores inmutatione ver- | |
| borum, dum huius definitiones labefactare volt, cona- | 5 |
| tus est clarissimis rebus tenebras obducere. cuius | |
| primo non admodum probata ratio (quamquam floruit | |
| cum acumine ingeni tum admirabili quodam lepore | |
| dicendi) proxime a Lacyde solo retenta est, post autem | |
| confecta a Carneade. qui est quartus ab Arcesila; | 10 |
| audivit enim Hegesinum, qui Euandrum audierat La- | |
| cydi discipulum, cum Arcesilae Lacydes fuisset. sed | |
| ipse Carneades diu tenuit, nam nonaginta vixit annos, | |
| et qui illum audierant admodum floruerunt. e quibus | |
| industriae plurimum in Clitomacho fuit (declarat mul- | 15 |
| titudo librorum), ingenii non minus in Hagnone, in | |
| Charmada eloquentiae, in Melanthio Rhodio suavita- | |
| tis; bene autem nosse Carneaden Stratoniceus Metro- | |
| dorus putabatur. iam Clitomacho Philo vester operam | 17.1 |
| multos annos dedit. Philone autem vivo patrocinium | |
| Academiae non defuit. | |
| Sed, quod nos facere nunc ingredimur, ut contra | |
| Academicos disseramus, id quidam e philosophis et | 5 |
| i quidem non mediocres faciundum omnino non puta- | |
| bant, nec vero esse ullam rationem disputare cum is | |
| qui nihil probarent, Antipatrumque Stoicum qui | |
| multus in eo fuisset reprehendebant; nec definiri | |
| aiebant necesse esse quid esset cognitio aut perceptio | 10 |
| aut, si verbum e verbo volumus, conprehensio, quam | |
| κατάλημψιν illi vocant; eosque qui persuadere vellent | |
| esse aliquid quod conprehendi et percipi posset in- | |
| scienter facere dicebant, propterea quod nihil esset | |
| clarius ἐναργείᾳ—ut Graeci, perspicuitatem aut evi- | 15 |
| dentiam nos si placet nominemus fabricemurque si | |
| opus erit verba, nec hic sibi' (me appellabat iocans) | |
| 'hoc licere soli putet—sed tamen orationem nullam | |
| putabant inlustriorem ipsa evidentia reperiri posse, | |
| nec ea quae tam clara essent definienda censebant. | 20 |
| Alii autem negabant se pro hac evidentia quicquam | |
| priores fuisse dicturos, sed ad ea quae contra diceren- | |
| tur dici oportere putabant, ne qui fallerentur. Plerique | 18.1 |
| tamen et definitiones ipsarum etiam evidentium rerum | |
| non inprobant et rem idoneam de qua quaeratur et | |
| homines dignos quibuscum disseratur putant. |