Philo autem dum nova quaedam commovet, quod 18.5
ea sustinere vix poterat quae contra Academicorum
pertinaciam dicebantur, et aperte mentitur ut est repre-
hensus a patre Catulo, et ut docuit Antiochus in id
ipsum se induit quod timebat. cum enim ita negaret
quicquam esse quod conprehendi posset (id enim vo- 10
lumus esse ἀκατάλημπτον), si illud esset, sicut Zeno
definiret, tale visum (iam enim hoc pro φαντασίᾳ ver-
bum satis hesterno sermone trivimus)—visum igitur
inpressum effictumque ex eo unde esset quale esse
non posset ex eo unde non esset (id nos a Zenone 15
definitum rectissime dicimus; qui enim potest quic-
quam conprehendi, ut plane confidas perceptum id
cognitumque esse, quod est tale quale vel falsum
esse possit?)—hoc cum infirmat tollitque Philo,
iudicium tollit incogniti et cogniti; ex quo efficitur 20
nihil posse conprehendi. ita inprudens eo quo
minime volt revolvitur. Quare omnis oratio contra
Academiam suscipitur a nobis, ut retineamus eam
definitionem quam Philo voluit evertere; quam nisi
optinemus, percipi nihil posse concedimus. 25
  Ordiamur igitur a sensibus. quorum ita clara 19.1
iudicia et certa sunt, ut, si optio naturae nostrae
detur et ab ea deus aliqui requirat contentane sit
suis integris incorruptisque sensibus an postulet
melius aliquid, non videam quid quaerat amplius. 5
nec vero hoc loco expectandum est dum de remo
inflexo aut de collo columbae respondeam; non enim
is sum qui quidquid videtur tale dicam esse quale
videatur; Epicurus hoc viderit et alia multa. meo
autem iudicio ita est maxima in sensibus veritas, si 10
et sani sunt ac valentes et omnia removentur quae
obstant et inpediunt. itaque et lumen mutari saepe
volumus et situs earum rerum quas intuemur, et
intervalla aut contrahimus aut diducimus, multaque
facimus usque eo dum aspectus ipse fidem faciat 15
sui iudicii. quod idem fit in vocibus in odore in
sapore, ut nemo sit nostrum qui in sensibus sui
cuiusque generis iudicium requirat acrius. Adhibita 20.1
vero exercitatione et arte, ut oculi pictura teneantur
aures cantibus, quis est quin cernat quanta vis sit
in sensibus. quam multa vident pictores in umbris
et in eminentia quae nos non videmus; quam multa 5
quae nos fugiunt in cantu exaudiunt in eo genere
exercitati, qui primo inflatu tibicinis Antiopam esse
aiunt aut Andromacham, cum id nos ne suspicemur
quidem. nihil necesse est de gustatu et odoratu loqui,
in quibus intellegentia etsi vitiosa est quaedam 10
tamen. quid de tactu et eo quidem quem philo-
sophi interiorem vocant aut doloris aut voluptatis,
in quo Cyrenaici solo putant veri esse iudicium, quia
sentiatur—potestne igitur quisquam dicere inter 21.1
eum qui doleat et inter eum qui in voluptate sit
nihil interesse, aut ita qui sentiet non apertissime
insaniat?