| Atqui qualia sunt haec quae sensibus percipi dicimus | 21.5 |
| talia secuntur ea quae non sensibus ipsis percipi di- | |
| cuntur sed quodam modo sensibus, ut haec: "illud | |
| est album, hoc dulce, canorum illud, hoc bene olens. | |
| hoc asperum": animo iam haec tenemus conprehensa | |
| non sensibus. "ille" deinceps "equus est, ille canis". | 10 |
| cetera series deinde sequitur maiora nectens, ut haec | |
| quae quasi expletam rerum conprehensionem amplec- | |
| tuntur: "si homo est, animal est mortale rationis | |
| particeps". Quo e genere nobis notitiae rerum inpri- | |
| muntur, sine quibus nec intellegi quicquam nec quaeri | 15 |
| <nec> disputari potest. quod si essent falsae notitiae | 22.1 |
| (ἐννοίας enim notitias appellare tu videbare)—si | |
| igitur essent eae falsae aut eius modi visis inpressae | |
| qualia visa a falsis discerni non possent, quo tandem | |
| his modo uteremur, quo modo autem quid cuique rei | 5 |
| consentaneum esset quid repugnaret videremus? | |
| Memoriae quidem certe, quae non modo philosophiam | |
| sed omnis vitae usum omnesque artes una maxime | |
| continet, nihil omnino loci relinquitur. quae potest | |
| enim esse memoria falsorum, aut quid quisquam me- | 10 |
| minit quod non animo conprehendit et tenet? Ars | |
| vero quae potest esse nisi quae non ex una aut duabus | |
| sed ex multis animi perceptionibus constat? quam si | |
| subtraxeris, qui distingues artificem ab inscio: non | |
| enim fortuito hunc artificem dicemus esse illum nega- | 15 |
| bimus, sed cum alterum percepta et conprehensa tenere | |
| videmus alterum non item. cumque artium aliud eius | |
| modi genus sit ut tantum modo animo rem cernat, | |
| aliud ut moliatur aliquid et faciat, quo modo aut | |
| geometres cernere ea potest quae aut nulla sunt aut | 20 |
| internosci a falsis non possunt, aut is qui fidibus | |
| utitur explere numeros et conficere versus; quod idem | |
| in similibus quoque artibus continget, quarum omne | |
| opus est in faciendo atque agendo. quid enim est | |
| quod arte effici possit nisi is qui artem tractabit multa | 25 |
| perceperit? |