| Maxime vero virtutum cognitio confirmat percipi | 23.1 |
| et conprendi multa posse. in quibus solis inesse | |
| etiam scientiam dicimus, quam nos non conpre- | |
| hensionem modo rerum sed eam stabilem quoque | |
| et immutabilem esse censemus, itemque sapientiam | 5 |
| artem vivendi, quae ipsa ex sese habeat constantiam; | |
| ea autem constantia si nihil habeat percepti et cogniti, | |
| quaero unde nata sit aut quo modo. quaero etiam, | |
| ille vir bonus, qui statuit omnem cruciatum perferre, | |
| intolerabili dolore lacerari potius quam aut officium | 10 |
| prodat aut fidem, cur has sibi tam graves leges | |
| inposuerit, cum quam ob rem ita oporteret nihil | |
| haberet conprehensi percepti cogniti constituti. nullo | |
| igitur modo fieri potest ut quisquam tanti aestimet | |
| aequitatem et fidem ut eius conservandae causa nul- | 15 |
| lum supplicium recuset, nisi is rebus adsensus sit | |
| quae falsae esse non possint. Ipsa vero sapientia si | 24.1 |
| se ignorabit sapientia sit necne, quo modo primum | |
| obtinebit nomen sapientiae? deinde quo modo susci- | |
| pere aliquam rem aut agere fidenter audebit, cum | |
| certi nihil erit quod sequatur? cum vero dubitabit | 5 |
| quid sit extremum et ultimum bonorum, ignorans quo | |
| omnia referantur, qui poterit esse sapientia? Atque | |
| etiam illud perspicuum est, constitui necesse esse initium | |
| quod sapientia cum quid agere incipiat sequatur, idque | |
| initium esse naturae accommodatum. nam aliter ad- | 10 |
| petitio (eam enim volumus esse ὁρμὴν qua ad agen- | |
| dum impellimur et id adpetimus quod est visum) | |
| moveri non potest. illud autem quod movet prius | 25.1 |
| oportet videri eique credi; quod fieri non potest, si | |
| id quod visum erit discerni non poterit a falso. quo | |
| modo autem moveri animus ad adpetendum potest, | |
| si id quod videtur non percipitur adcommodatumne | 5 |
| naturae sit an alienum? itemque, si quid officii sui | |
| sit non occurrit animo, nihil umquam omnino aget, | |
| ad nullam rem umquam inpelletur, numquam movebi- | |
| tur. quod si aliquid aliquando acturus est, necesse est | |
| id ei verum quod occurrit videri. | 10 |