| Quid quod, si ista vera sunt, ratio omnis tollitur | 26.1 |
| quasi quaedam lux lumenque vitae: tamenne in ista | |
| pravitate perstabitis? nam quaerendi initium ratio | |
| attulit, quae perfecit virtutem, cum esset ipsa ratio | |
| confirmata quaerendo; quaestio autem est adpetitio | 5 |
| cognitionis quaestionisque finis inventio; at nemo | |
| invenit falsa, nec ea quae incerta permanent inventa | |
| esse possunt, sed cum ea quae quasi involuta ante | |
| fuerunt aperta sunt, tum inventa dicuntur: sic et | |
| initium quaerendi et exitus percipiundi et conprendendi | 10 |
| tenet. itaque argumenti conclusio, quae est Graece | |
| ἀπόδειξις, ita definitur: "ratio quae ex rebus perceptis | |
| ad id quod non percipiebatur adducit". quod si omnia | 27.1 |
| visa eius modi essent qualia isti dicunt, ut ea vel falsa | |
| esse possent neque ea posset ulla notio discernere, | |
| quo modo quemquam aut conclusisse aliquid aut in- | |
| venisse dicemus, aut quae esset conclusi argumenti | 5 |
| fides? ipsa autem philosophia, quae rationibus pro- | |
| gredi debet, quem habebit exitum? sapientiae vero | |
| quid futurum est, quae neque de se ipsa dubitare | |
| debet neque de suis decretis (quae philosophi vocant | |
| δόγματα), quorum nullum sine scelere prodi poterit; | 10 |
| cum enim decretum proditur, lex veri rectique prodi- | |
| tur, quo e vitio et amicitiarum proditiones et rerum | |
| publicarum nasci solent; non potest igitur dubitari | |
| quin decretum nullum falsum possit esse sapientis | |
| neque satis sit non esse falsum sed etiam stabile fixum | 15 |
| ratum esse debeat, quod movere nulla ratio queat; | |
| talia autem neque esse neque videri possunt eorum | |
| ratione qui illa visa e quibus omnia decreta sunt nata | |
| negant quicquam a falsis interesse. |