| Ex hoc illud est natum, quod postulabat Hortensius, | 28.1 |
| ut id ipsum saltem perceptum a sapiente diceretis, | |
| nihil posse percipi. Sed Antipatro hoc idem postulanti, | |
| cum diceret ei qui adfirmaret nihil posse percipi [con- | |
| sentaneum esse] unum tamen illud dicere percipi posse | 5 |
| consentaneum esse ut alia non possent, Carneades | |
| acutius resistebat. nam tantum abesse dicebat ut id | |
| consentaneum esset, ut maxime etiam repugnaret. qui | |
| enim negaret quicquam esse quod perciperetur, eum | |
| nihil excipere; ita necesse esse ne id ipsum quidem | 10 |
| quod exceptum non esset conprendi et percipi ullo | |
| modo posse. Antiochus ad istum locum pressius vide- | 29.1 |
| batur accedere. quoniam enim id haberent Academici | |
| decretum (sentitis enim iam hoc me δόγμα dicere), | |
| nihil posse percipi, non debere eos in suo decreto | |
| sicut in ceteris rebus fluctuari, praesertim cum in eo | 5 |
| summa consisteret: hanc enim esse regulam totius | |
| philosophiae, constitutionem veri falsi cogniti incogniti; | |
| quam rationem quoniam susciperent docereque vellent | |
| quae visa accipi oporteret quae repudiari, certe hoc | |
| ipsum, ex quo omne veri falsique iudicium esset, | 10 |
| percipere eos debuisse; etenim duo esse haec maxima | |
| in philosophia, iudicium veri et finem bonorum, nec | |
| sapientem posse esse qui aut cognoscendi esse initium | |
| ignoret aut extremum expetendi, ut aut unde pro- | |
| ficiscatur aut quo perveniendum sit nesciat; haec autem | 15 |
| habere dubia nec is ita confidere ut moveri non possint | |
| abhorrere a sapientia plurimum. hoc igitur modo | |
| potius erat ab his postulandum ut hoc unum saltem, | |
| percipi nihil posse, perceptum esse dicerent. Sed de | |
| inconstantia totius illorum sententiae—si ulla senten- | 20 |
| tia cuiusquam esse potest nihil adprobantis—sit ut | |
| opinor dictum satis. |