| Sequitur disputatio copiosa illa quidem sed paulo | 30.1 |
| abstrusior—habet enim aliquantum a physicis, ut | |
| verear ne maiorem largiar ei qui contra dicturus | |
| est libertatem et licentiam; nam quid eum facturum | |
| putem de abditis rebus et obscuris, qui lucem eripere | 5 |
| conetur?—sed disputari poterat subtiliter quanto | |
| quasi artificio natura fabricata esset primum animal | |
| omne deinde hominem maxime, quae vis esset in | |
| sensibus, quem ad modum prima visa nos pellerent, | |
| deinde adpetitio ab his pulsa sequeretur, tum ut | 10 |
| sensus ad res percipiendas intenderemus. Mens enim | |
| ipsa, quae sensuum fons est atque etiam ipsa sensus | |
| est, naturalem vim habet, quam intendit ad ea qui- | |
| bus movetur. itaque alia visa sic arripit ut iis statim | |
| utatur, alia quasi recondit, e quibus memoria oritur; | 15 |
| cetera autem similitudinibus construit, ex quibus effi- | |
| ciuntur notitiae rerum, quas Graeci tum ἐννοίας tum | |
| προλήμψεις vocant; eo cum accessit ratio argumentique | |
| conclusio rerumque innumerabilium multitudo, tum et | |
| perceptio eorum omnium apparet et eadem ratio per- | 20 |
| fecta is gradibus ad sapientiam pervenit. ad rerum | 31.1 |
| igitur scientiam vitaeque constantiam aptissima cum | |
| sit mens hominis amplectitur maxime cognitionem et | |
| istam κατάλημψιν, quam ut dixi verbum e verbo ex- | |
| primentes conprensionem dicemus, cum ipsam per se | 5 |
| amat (nihil enim est ei veritatis luce dulcius) tum | |
| etiam propter usum. quocirca et sensibus utitur et | |
| artes efficit quasi sensus alteros et usque eo philoso- | |
| phiam ipsam corroborat ut virtutem efficiat, ex qua | |
| re una vita omnis apta sit. Ergo i qui negant quic- | 10 |
| quam posse conprendi haec ipsa eripiunt vel instru- | |
| menta vel ornamenta vitae, vel potius etiam totam | |
| vitam evertunt funditus ipsumque animal orbant animo, | |
| ut difficile sit de temeritate eorum perinde ut causa | |
| postulat dicere. | 15 |