| Nec vero satis constituere possum quod sit eorum | 32.1 |
| consilium aut quid velint. interdum enim cum ad- | |
| hibemus ad eos orationem eius modi, si ea quae | |
| disputentur vera sint tum omnia fore incerta, respon- | |
| dent: "quid ergo istud ad nos? num nostra culpa | 5 |
| est? naturam accusa, quae in profundo veritatem ut | |
| ait Democritus penitus abstruserit". alii autem ele- | |
| gantius, qui etiam queruntur quod eos insimulemus | |
| omnia incerta dicere, quantumque intersit inter in- | |
| certum et id quod percipi non possit docere conantur | 10 |
| eaque distinguere. Cum his igitur agamus, qui haec | |
| distingunt, illos, qui omnia sic incerta dicunt ut | |
| stellarum numerus par an impar sit, quasi desperatos | |
| aliquos relinquamus. Volunt enim (et hoc quidem | |
| vel maxime vos animadvertebam moveri) probabile | 15 |
| aliquid esse et quasi veri simile, eaque se uti regula | |
| et in agenda vita et in quaerendo ac disserendo. Quae | 33.1 |
| ista regula est veri et falsi, si notionem veri et falsi | |
| propterea quod ea non possunt internosci nullam habe- | |
| mus? nam si habemus, interesse oportet ut inter rec- | |
| tum et pravum sic inter verum et falsum. si nihil | 5 |
| interest, nulla regula est, nec potest is cui est visio | |
| veri falsique communis ullum habere iudicium aut | |
| ullam omnino veritatis notam. Nam cum dicunt hoc | |
| se unum tollere, ut quicquam possit ita <verum> videri | |
| ut non eodem modo falsum etiam possit [ita] videri, | 10 |
| cetera autem concedere, faciunt pueriliter. quo enim | |
| omnia iudicantur sublato reliqua se negant tollere; | |
| ut si quis quem oculis privaverit dicat ea quae cerni | |
| possent se ei non ademisse. ut enim illa oculis modo | |
| agnoscuntur sic reliqua visis, sed propria veri non | 15 |
| communi veri et falsi nota. quam ob rem sive tu proba- | |
| bilem visionem sive [in]probabilem et quae non in- | |
| pediatur, ut Carneades volebat, sive aliud quid pro- | |
| feres quod sequare, ad visum illud de quo agimus | |
| tibi erit revertendum. in eo autem si erit communitas | 34.1 |
| cum falso, nullum erit iudicium, quia proprium in | |
| communi signo notari non potest. sin autem com- | |
| mune nihil erit, habeo quod volo; id enim quaero | |
| quod ita mihi videatur verum <ut> non possit item | 5 |
| falsum videri. Simili in errore versantur cum con- | |
| vicio veritatis coacti perspicua a perceptis volunt dis- | |
| tinguere et conantur ostendere esse aliquid perspicui, | |
| verum illud quidem et inpressum in animo atque | |
| mente, neque tamen id percipi ac conprendi posse. quo | 10 |
| enim modo perspicue dixeris album esse aliquid, cum | |
| possit accidere ut id quod nigrum sit album esse | |
| videatur, aut quo modo ista aut perspicua dicemus aut | |
| inpressa subtiliter, cum sit incertum vere inaniterne | |
| moveatur: ita neque color neque corpus nec veritas | 15 |
| nec argumentum nec sensus neque perspicuum ullum | |
| relinquitur. Ex hoc illud is usu venire solet, ut | 35.1 |
| quicquid dixerint a quibusdam interrogentur "ergo | |
| istuc quidem percipis?". sed qui ita interrogant ab iis | |
| inridentur. non enim urguent ut coarguant neminem | |
| ulla de re posse contendere nec adseverare sine aliqua | 5 |
| eius rei quam sibi quisque placere dicit certa et pro- | |
| pria nota. Quod est igitur istuc vestrum probabile? | |
| nam si quod cuique occurrit et primo quasi aspectu | |
| probabile videtur id confirmatur, quid eo levius; sin | |
| ex circumspectione aliqua et accurata consideratione | 10 |
| quod visum sit id se dicent sequi, tamen exitum non | |
| habebunt, primum quia is visis inter quae nihil interest | 36.1 |
| aequaliter omnibus abrogatur fides; deinde, cum dicant | |
| posse accidere sapienti ut cum omnia fecerit diligen- | |
| tissimeque circumspexerit existat aliquid quod et veri | |
| simile videatur et absit longissime <a> vero, <ne> si | 5 |
| magnam partem quidem, ut solent dicere, ad verum | |
| ipsum aut quam proxime accedant confidere sibi | |
| poterunt. ut enim confidant, notum iis esse debebit | |
| insigne veri; quo obscuro et oppresso quod tandem | |
| verum sibi videbuntur attingere? quid autem tam ab- | 10 |
| surde dici potest quam cum ita locuntur: "est hoc | |
| quidem illius rei signum aut argumentum, et ea re | |
| id sequor, sed fieri potest ut id quod significatur aut | |
| falsum sit aut nihil sit omnino". |