| Sed de perceptione hactenus; si quis enim ea quae | 36.15 |
| dicta sunt labefactare volet, facile etiam absentibus | |
| nobis veritas se ipsa defendet. | |
| His satis cognitis quae iam explicata sunt nunc de | 37.1 |
| adsensione atque adprobatione, quam Graeci συγκατά- | |
| θεσιν vocant, pauca dicemus, non quo non latus locus | |
| sit, sed paulo ante iacta sunt fundamenta. nam cum | |
| vim quae esset in sensibus explicabamus, simul illud | 5 |
| aperiebatur, conprendi multa et percipi sensibus, quod | |
| fieri sine adsensione non potest. deinde cum inter | |
| inanimum et animal hoc maxime intersit, quod animal | |
| agit aliquid (nihil enim agens ne cogitari quidem potest | |
| quale sit), aut ei sensus adimendus est aut ea quae | 10 |
| est in nostra potestate sita reddenda adsensio. et vero | 38.1 |
| animus quodam modo eripitur iis quos neque sentire | |
| neque adsentiri volunt. ut enim necesse est lancem | |
| in libram ponderibus inpositis deprimi sic animum | |
| perspicuis cedere. nam quo modo non potest animal | 5 |
| ullum non adpetere id quod adcommodatum ad naturam | |
| adpareat (Graeci id οἰκεῖον appellant), sic non potest | |
| obiectam rem perspicuam non adprobare. Quam- | |
| quam si illa de quibus disputatum est vera sunt, nihil | |
| attinet de adsensione omnino loqui; qui enim quid | 10 |
| percipit adsentitur statim. Sed haec etiam secuntur, | |
| nec memoriam sine adsensione posse constare nec | |
| notitias rerum nec artes; idque quod maximum est, | |
| ut sit aliquid in nostra potestate, in eo qui rei nulli | |
| adsentietur non erit. ubi igitur virtus, si nihil situm | 39.1 |
| est in ipsis nobis? maxime autem absurdum vitia in | |
| ipsorum esse potestate neque peccare quemquam nisi | |
| adsensione, hoc idem in virtute non esse, cuius omnis | |
| constantia et firmitas ex is rebus constat quibus ad- | 5 |
| sensa est et quas adprobavit. Omninoque ante videri | |
| aliquid quam agamus necesse est eique quod visum | |
| sit adsentiatur. quare qui aut visum aut adsensum | |
| tollit is omnem actionem tollit e vita. |