| Nunc ea videamus quae contra ab his disputari | 40.1 |
| solent. sed prius potestis totius eorum rationis quasi | |
| fundamenta cognoscere. Conponunt igitur primum | |
| artem quandam de his quae visa dicimus, eorumque | |
| et vim et genera definiunt, in his quale sit id quod | 5 |
| percipi et conprendi possit, totidem verbis quot Stoici. | |
| Deinde illa exponunt duo, quae quasi contineant omnem | |
| hanc quaestionem: quae ita videantur ut etiam alia | |
| eodem modo videri possint nec in is quicquam intersit, | |
| non posse eorum alia percipi alia non percipi; nihil | 10 |
| interesse autem non modo si omni ex parte eiusdem | |
| modi sint sed etiam si discerni non possint. Quibus | |
| positis unius argumenti conclusione tota ab his causa | |
| conprenditur. conposita autem ea conclusio sic est: | |
| "eorum quae videntur alia vera sunt alia falsa; et | 15 |
| quod falsum est id percipi non potest, quod autem | |
| verum visum est, id omne tale est ut eiusdem modi | |
| falsum etiam possit videri"; et quae visa sint eius | |
| modi ut in is nihil intersit, non posse accidere ut | |
| eorum alia percipi possint alia non possint; "nullum | 20 |
| igitur est visum quod percipi possit". Quae autem | 41.1 |
| sumunt ut concludant id quod volunt, ex his duo sibi | |
| putant concedi (neque enim quisquam repugnat); ea | |
| sunt haec: quae visa falsa sint ea percipi non posse; | |
| et alterum: inter quae visa nihil intersit, ex is non | 5 |
| posse alia talia esse ut percipi possint alia ut non | |
| possint. reliqua vero multa et varia oratione defen- | |
| dunt, quae sunt item duo: unum, quae videantur eorum | |
| alia vera esse alia falsa; alterum, omne visum quod | |
| sit a vero tale esse quale etiam a falso possit esse. | 10 |
| haec duo proposita non praetervolant sed ita dilatant | 42.1 |
| ut non mediocrem curam adhibeant et diligentiam. | |
| dividunt enim in partes et eas quidem magnas, pri- | |
| mum in sensus, deinde in ea quae ducuntur a sensibus | |
| et ab omni consuetudine, quam obscurari volunt; tum | 5 |
| perveniunt ad eam partem ut ne ratione quidem et | |
| coniectura ulla res percipi possit. haec autem universa | |
| concidunt etiam minutius. ut enim de sensibus hesterno | |
| sermone vidistis item faciunt de reliquis, in singulis- | |
| que rebus, quas in minima dispertiunt, volunt efficere | 10 |
| iis omnibus quae visa sint veris adiuncta esse falsa | |
| quae a veris nihil differant; ea cum talia sint non | |
| posse conprendi. |