| Hanc ego subtilitatem philosophia quidem dignis- | 43.1 |
| simam iudico sed ab eorum causa qui ita disserunt | |
| remotissimam. definitiones enim et partitiones et | |
| horum luminibus utens oratio, tum similitudines dis- | |
| similitudinesque et earum tenuis et acuta distinctio | 5 |
| fidentium est hominum illa vera et firma et certa | |
| esse quae tutentur, non eorum qui clament nihilo | |
| magis vera illa esse quam falsa. quid enim agant, si | |
| cum aliquid definierint roget eos quispiam num illa | |
| definitio possit in aliam rem transferri quamlubet: si | 10 |
| posse dixerint, quid [enim] dicere habeant cur illa vera | |
| definitio sit; si negaverint, fatendum sit, quoniam †vel | |
| illa vera† definitio transferri non possit in falsum, | |
| quod ea definitione explicetur id percipi posse; quod | |
| minime illi volunt. Eadem dici poterunt in omnibus | 15 |
| partibus. si enim dicent ea de quibus disserent se | 44.1 |
| dilucide perspicere nec ulla communione visorum in- | |
| pediri, conprendere ea se fatebuntur; sin autem nega- | |
| bunt vera visa a falsis posse distingui, qui poterunt | |
| longius progredi: occurretur enim, sicut occursum est. | 5 |
| Nam concludi argumentum non potest nisi is quae | |
| ad concludendum sumpta erunt ita probatis ut falsa | |
| eiusdem modi nulla possint esse. ergo si rebus con- | |
| prensis et perceptis nisa et progressa ratio hoc efficiet, | |
| nihil posse conprendi, quid potest reperiri quod ip- | 10 |
| sum sibi repugnet magis? cumque ipsa natura accu- | |
| ratae orationis hoc profiteatur, se aliquid patefacturam | |
| quod non appareat, et quo id facilius adsequatur ad- | |
| hibituram et sensus et ea quae perspicua sint, qualis | |
| est istorum oratio qui omnia non tam esse quam | 15 |
| videri volunt? Maxime autem convincuntur cum haec | |
| duo pro congruentibus sumunt tam vehementer repug- | |
| nantia, primum esse quaedam falsa visa (quod cum | |
| volunt, declarant quaedam esse vera), deinde ibidem, | |
| inter falsa visa et vera nihil interesse. at primum | 20 |
| sumpseras tamquam interesset: ita priore posterius, | |
| posteriore superius convincitur. |