| Sed progrediamur longius et ita agamus ut nihil | 45.1 |
| nobis adsentati esse videamur, quaeque ab iis dicun- | |
| tur sic persequamur ut nihil in praeteritis relinquamus. | |
| Primum igitur perspicuitas illa quam diximus satis | |
| magnam habet vim, ut ipsa per sese ea quae sint | 5 |
| nobis ita ut sint indicet. sed tamen ut maneamus | |
| in perspicuis firmius et constantius, maiore quadam | |
| opus est vel arte vel diligentia, ne ab is quae clara | |
| sint ipsa per sese quasi praestrigiis quibusdam et | |
| captionibus depellamur. nam qui voluit subvenire | 10 |
| erroribus Epicurus iis qui videntur conturbare veri | |
| cognitionem dixitque sapientis esse opinionem a per- | |
| spicuitate seiungere nihil profecit; ipsius enim opinio- | |
| nis errorem nullo modo sustulit. Quam ob rem cum | 46.1 |
| duae causae perspicuis et evidentibus rebus adver- | |
| sentur, auxilia totidem sunt contra conparanda. ad- | |
| versantur enim primum quod parum defigunt animos | |
| et intendunt in ea quae perspicua sunt, ut quanta | 5 |
| luce ea circumfusa sint possint agnoscere; alterum | |
| est quod fallacibus et captiosis interrogationibus cir- | |
| cumscripti atque decepti quidam cum eas dissolvere | |
| non possunt desciscunt a veritate. oportet igitur et | |
| ea quae pro perspicuitate responderi possunt in | 10 |
| promptu habere, de quibus iam diximus, et esse arma- | |
| tos ut occurrere possimus interrogationibus eorum | |
| captionesque discutere, quod deinceps facere consti- | |
| tui. Exponam igitur generatim argumenta eorum, | 47.1 |
| quoniam ipsi etiam illi solent non confuse loqui. Pri- | |
| mum conantur ostendere multa posse videri esse quae | |
| omnino nulla sint, cum animi inaniter moveantur, | |
| eodem modo rebus iis quae nullae sint ut is quae sint. | 5 |
| "nam cum dicatis" inquiunt "visa quaedam mitti a deo, | |
| velut ea quae in somnis videantur quaeque oraculis | |
| auspiciis extis declarentur" (haec enim aiunt probari | |
| a Stoicis, quos contra disputant)—quaerunt quonam | |
| modo falsa visa quae sint ea deus efficere possit | 10 |
| probabilia, quae autem plane proxume ad verum | |
| accedant efficere non possit, aut si ea quoque possit | |
| cur illa non possit quae perdifficiliter internoscantur | |
| tamen, et si haec, cur non inter quae nihil sit omnino. | |
| "Deinde cum mens moveatur ipsa per sese, ut et ea | 48.1 |
| declarant quae cogitatione depingimus et ea quae vel | |
| dormientibus vel furiosis videntur non †inquam veri | |
| simile sit sic etiam mentem moveri, ut non modo non | |
| internoscat vera illa visa sint anne falsa, sed ut in | 5 |
| is nihil intersit omnino", ut si qui tremerent et | |
| exalbescerent vel ipsi per se motu mentis aliquo vel | |
| obiecta terribili re extrinsecus, nihil ut esset qui | |
| distingueretur tremor ille et pallor, neque ut quicquam | |
| interesset <inter> intestinum et oblatum. "Postremo | 10 |
| si nulla visa sunt probabilia quae falsa sint, alia ratio | |
| est; sin autem sunt, cur non etiam quae non facile | |
| internoscantur, cur non ut plane nihil intersit, prae- | |
| sertim cum ipsi dicatis sapientem in furore sustinere | |
| se ab omni adsensu, quia nulla in visis distinctio | 15 |
| appareat." |