| Ad has omnes visiones inanes Antiochus quidem | 49.1 |
| et permulta dicebat et erat de hac una re unius diei | |
| disputatio. mihi autem non idem faciundum puto sed | |
| ipsa capita dicenda. Et primum quidem hoc repre- | |
| hendendum, quod captiosissimo genere interrogatio- | 5 |
| nis utuntur, quod genus minime in philosophia pro- | |
| bari solet, quom aliquid minutatim et gradatim additur | |
| aut demitur: soritas hoc vocant, qui acervum efficiunt | |
| uno addito grano, vitiosum sane et captiosum genus. | |
| sic enim ascenditis: "si tale visum obiectum est a | 10 |
| deo dormienti ut probabile sit, cur non etiam ut valde | |
| veri simile; cur deinde non ut difficiliter a vero inter- | |
| noscatur, deinde ut ne internoscatur quidem, postremo | |
| ut nihil inter hoc et illud intersit." huc si perveneris | |
| me tibi primum quidque concedente, meum vitium | 15 |
| fuerit, sin ipse tua sponte processeris, tuum. quis enim | 50.1 |
| tibi dederit aut omnia deum posse aut ita facturum | |
| esse si possit? quo modo autem sumis ut si quid | |
| cui simile esse possit sequatur ut etiam difficiliter | |
| internosci possit, deinde ut ne internosci quidem, | 5 |
| postremo ut eadem sit? et si lupi canibus similes, | |
| eosdem dices ad extremum? et quidem honestis simi- | |
| lia sunt quaedam non honesta et bonis non bona et | |
| artificiosis minime artificiosa: quid dubitamus igitur | |
| adfirmare nihil inter haec interesse? Ne repugnantia | 10 |
| quidem videmus? nihil est enim quod e suo genere | |
| in aliud genus transferri possit; at si efficeretur ut | |
| inter visa differentium generum nihil interesset, re- | |
| perirentur quae et in suo genere essent et in alieno; | |
| quod fieri qui potest? Omnium deinde inanium vi- | 51.1 |
| sorum una depulsio est, sive illa cogitatione informan- | |
| tur, quod fieri solere concedimus, sive in quiete sive | |
| per vinum sive per insaniam. nam ab omnibus eius- | |
| dem modi visis perspicuitatem, quam mordicus tenere | 5 |
| debemus, abesse dicemus. quis enim, cum sibi fingit | |
| aliquid et cogitatione depingit, non simul ac se ipse | |
| commovit atque ad se revocavit sentit quid intersit | |
| inter perspicua et inania? eadem ratio est somniorum. | |
| num censes Ennium, cum in hortis cum Ser. Galba | 10 |
| vicino suo ambulavisset, dixisse "visus sum mihi cum | |
| Galba ambulare"? at cum somniavit ita narravit "visus | |
| Homerus adesse poeta", idemque in Epicharmo "nam | |
| videbar somniare med ego esse mortuum". itaque simul | |
| ut experrecti sumus visa illa contemnimus neque ita | 15 |
| habemus ut ea quae in foro gessimus. "At enim dum | 52.1 |
| videntur, eadem est in somnis species eorum quae | |
| vigilantes videmus." Primum interest, sed id omit- | |
| tamus; illud enim dicimus, non eandem esse vim | |
| neque integritatem dormientium et vigilantium nec | 5 |
| mente nec sensu. ne vinulenti quidem quae faciunt | |
| eadem adprobatione faciunt qua sobrii: dubitant haesi- | |
| tant revocant se interdum iisque quae videntur in- | |
| becillius adsentiuntur, cumque edormierunt illa visa | |
| quam levia fuerint intellegunt. quod idem contingit | 10 |
| insanis, ut et incipientes furere sentiant et dicant ali- | |
| quid quod non sit id videri sibi, et cum relaxentur | |
| sentiant atque illa dicant Alcmeonis "sed mihi neuti- | |
| quam cor consentit cum oculorum aspectu". "At enim | 53.1 |
| ipse sapiens sustinet se in furore ne adprobet falsa | |
| pro veris." Et alias quidem saepe, si aut in sensibus | |
| ipsius est aliqua forte gravitas aut tarditas, aut obs- | |
| curiora sunt quae videntur, aut a perspiciendo tem- | 5 |
| poris brevitate excluditur. Quamquam totum hoc, sa- | |
| pientem aliquando sustinere adsensionem, contra vos | |
| est. si enim inter visa < * * nihil interesset>, aut semper | |
| sustineret aut numquam. Sed ex hoc genere toto per- | |
| spici potest levitas orationis eorum qui omnia cupiunt | 10 |
| confundere. quaerimus gravitatis constantiae firmita- | |
| tis sapientiae iudicium, utimur exemplis somniantium | |
| furiosorum ebriosorum: illud adtendimus, in hoc omni | |
| genere quam inconstanter loquamur? non enim pro- | |
| ferremus vino aut somno oppressos aut mente captos | 15 |
| tam absurde, ut tum diceremus interesse inter vigi- | |
| lantium visa et sobriorum et sanorum et eorum qui | |
| essent aliter adfecti, tum nihil interesse. Ne hoc qui- | 54.1 |
| dem cernunt, omnia se reddere incerta, quod nolunt? | |
| (ea dico incerta quae ἄδηλα Graeci.) si enim res se | |
| ita habeat ut nihil intersit utrum ita cui videatur ut | |
| insano an sano, cui possit exploratum esse de sua | 5 |
| sanitate? quod velle efficere non mediocris insania | |
| est. Similitudines vero aut geminorum aut signorum | |
| anulis inpressorum pueriliter consectantur. quis enim | |
| nostrum similitudines negat esse, cum eae plurimis | |
| in rebus appareant. sed si satis est ad tollendam | 10 |
| cognitionem similia esse multa multorum, cur eo non | |
| estis contenti, praesertim concedentibus nobis, et cur | |
| id potius contenditis quod rerum natura non patitur, | |
| ut non suo quidque genere sit tale quale est, nec sit | |
| in duobus aut pluribus nulla re differens ulla com- | 15 |
| munitas? ut †sibi sint et ova ovorum et apes apium | |
| simillimae: quid pugnas igitur aut quid tibi vis in | |
| geminis? conceditur enim similes esse, quo conten- | |
| tus esse potueras; tu autem vis eosdem plane esse | 55.1 |
| non similes, quod fieri nullo modo potest. Dein con- | |
| fugis ad physicos eos qui maxime in Academia inri- | |
| dentur, a quibus ne tu quidem iam te abstinebis, et | |
| ais Democritum dicere innumerabiles esse mundos, et | 5 |
| quidem sic quosdam inter sese non solum similes sed | |
| undique perfecte et absolute ita pares ut inter eos | |
| nihil prorsus intersit, et eo quidem innumerabiles * * | |
| itemque homines. deinde postulas ut, si mundus ita | |
| sit par alteri mundo ut inter eos ne minimum qui- | 10 |
| dem intersit, concedatur tibi ut in hoc quoque nostro | |
| mundo aliquid alicui sic sit par ut nihil differat nihil | |
| intersit. "cur enim" inquies "ex illis individuis, unde | |
| omnia Democritus gigni adfirmat, in reliquis mundis | |
| et in iis quidem innumerabilibus innumerabiles Q. Lu- | 15 |
| tatii Catuli non modo possint esse sed etiam sint, in | |
| hoc tanto mundo Catulus alter non possit effici?" | |
| Primum quidem me ad Democritum vocas; cui non | 56.1 |
| adsentior potius †quare fallar† potest id quod dilu- | |
| cide docetur a politioribus physicis, singularum rerum | |
| singulas proprietates esse. fac enim antiquos illos | |
| Servilios, qui gemini fuerunt, tam similes quam di- | 5 |
| cuntur, num censes etiam eosdem fuisse? "non cognos- | |
| cebantur foris": at domi; "non ab alienis": at a suis. | |
| an non videmus hoc usu venire, ut quos numquam | |
| putassemus a nobis internosci posse eos consuetudine | |
| adhibita tam facile internosceremus <ut> ne minimum | 10 |
| quidem similes viderentur. Hic pugnes licet, non repu- | 57.1 |
| gnabo, quin etiam concedam illum ipsum sapientem, | |
| de quo omnis hic sermo est, cum ei res similes occur- | |
| rant quas non habeat dinotatas, retenturum adsensum | |
| nec umquam ulli viso adsensurum nisi quod tale | 5 |
| fuerit quale falsum esse non possit. sed et ad ceteras | |
| res habet quandam artem qua vera a falsis possit | |
| distinguere, et ad similitudines istas usus adhibendus | |
| est: ut mater geminos internoscit consuetudine ocu- | |
| lorum, sic tu internosces si adsueveris. videsne ut | 10 |
| in proverbio sit ovorum inter se similitudo: tamen | |
| hoc accepimus, Deli fuisse complures salvis rebus illis, | |
| qui gallinas alere permultas quaestus causa solerent; | |
| ii cum ovum inspexerant quae id gallina peperisset | |
| dicere solebant. Neque id est contra vos; nam vobis | 58.1 |
| satis esset ova illa non internoscere; nihilo enim magis | |
| adsentirer hoc illud esse quam si inter illa omnino | |
| nihil interesset. habeo enim regulam, ut talia visa | |
| vera iudicem qualia falsa esse non possint; ab hac | 5 |
| mihi non licet transversum ut aiunt digitum discedere, | |
| ne confundam omnia; veri enim et falsi non modo | |
| cognitio sed etiam natura tolletur, si nihil erit quod in- | |
| tersit. Ut etiam illud absurdum sit quod interdum soletis | |
| dicere, cum visa in animos inprimantur, non vos id | 10 |
| dicere, inter ipsas inpressiones nihil interesse, sed inter | |
| species et quasdam formas eorum. quasi vero non spe- | |
| cie visa iudicentur; quae fidem nullam habebunt | |
| sublata veri et falsi nota. Illud vero perabsurdum | 59.1 |
| quod dicitis, probabilia vos sequi si nulla re inpedia- | |
| mini. primum qui potestis non inpediri, cum a veris | |
| falsa non distent? deinde quod iudicium est veri, cum | |
| sit commune falsi? Ex his illa necessario nata est | 5 |
| ἐποχὴ id est adsensionis retentio, in qua melius sibi | |
| constitit Arcesilas, si vera sunt quae de Carneade | |
| non nulli existimant. si enim percipi nihil potest, | |
| quod utrique visum est, tollendus adsensus est; quid | |
| enim est tam futtile quam quicquam adprobare non | 10 |
| cognitum? Carneadem autem etiam heri audiebamus | |
| solitum esse <eo> delabi interdum ut diceret opina- | |
| turum id est peccaturum esse sapientem. mihi porro | |
| non tam certum est esse aliquid quod conprendi possit, | |
| de quo iam nimium etiam diu disputo, quam sapien- | 15 |
| tem nihil opinari id est numquam adsentiri rei vel | |
| falsae vel incognitae. Restat illud quod dicunt veri | 60.1 |
| inveniundi causa contra omnia dici oportere et pro | |
| omnibus. volo igitur videre quid invenerint. "Non | |
| solemus" inquit "ostendere". Quae sunt tandem ista | |
| mysteria, aut cur celatis quasi turpe aliquid sen- | 5 |
| tentiam vestram? "Ut qui audient" inquit "ratione | |
| potius quam auctoritate ducantur". Quid si utrum- | |
| que, num peius est? Unum tamen illud non celant, | |
| nihil esse quod percipi possit. an in eo auctoritas nihil | |
| obest? mihi quidem videtur vel plurimum. quis enim | 10 |
| ista tam aperte perspicueque et perversa et falsa | |
| secutus esset, nisi tanta in Arcesila, multo etiam maior | |
| in Carneade et copia rerum et dicendi vis fuisset? |