| Haec Antiochus fere et Alexandreae tum et multis | 61.1 |
| annis post multo etiam adseverantius, in Syria cum | |
| esset mecum paulo ante quam est mortuus. Sed | |
| iam confirmata causa te hominem amicissimum' (me | |
| autem appellabat) 'et aliquot annis minorem natu | 5 |
| non dubitabo monere. Tune, cum tantis laudibus phi- | |
| losophiam extuleris Hortensiumque nostrum dissen- | |
| tientem commoveris, eam philosophiam sequere quae | |
| confundit vera cum falsis, spoliat nos iudicio, privat | |
| adprobatione omni, orbat sensibus? et Cimmeriis qui- | 10 |
| dem, quibus aspectum solis sive deus aliquis sive na- | |
| tura ademerat sive eius loci quem incolebant situs, | |
| ignes tamen aderant quorum illis uti lumine licebat: | |
| isti autem quos tu probas tantis offusis tenebris ne | |
| scintillam quidem ullam nobis ad dispiciendum reli- | 15 |
| querunt; quos si sequamur iis vinclis simus astricti | |
| ut nos commovere nequeamus. sublata enim adsen- | 62.1 |
| sione omnem et motum animorum et actionem rerum | |
| sustulerunt; quod non modo recte fieri sed omnino | |
| fieri non potest. Provide etiam ne uni tibi istam sen- | |
| tentiam minime liceat defendere. an tu, cum res occul- | 5 |
| tissimas aperueris in lucemque protuleris iuratusque | |
| dixeris ea te conperisse (quod mihi quoque licebat qui | |
| ex te illa cognoveram), negabis esse rem ullam quae | |
| cognosci conprendi percipi possit? vide quaeso etiam | |
| atque etiam ne illarum quoque rerum pulcherrimarum | 10 |
| a te ipso minuatur auctoritas.' | |
| Quae cum dixisset ille, finem fecit. Hortensius autem | 63.1 |
| vehementer admirans (quod quidem perpetuo Lucullo | |
| loquente fecerat, ut etiam manus saepe tolleret: nec | |
| mirum; nam numquam arbitror contra Academiam | |
| dictum esse subtilius) me quoque, iocansne an ita | 5 |
| sentiens (non enim satis intellegebam), coepit hortari | |
| ut sententia desisterem. |