| Tum mihi Catulus 'Si te' inquit 'Luculli oratio flexit, | 63.8 |
| quae est habita memoriter accurate copiose, taceo | |
| neque te quo minus si tibi ita videatur sententiam | 10 |
| mutes deterrendum puto. illud vero non censuerim, | |
| ut eius auctoritate moveare. tantum enim te [non] | |
| modo monuit' inquit adridens, 'ut caveres ne quis | |
| inprobus tribunus plebis, quorum vides quanta copia | |
| semper futura sit, arriperet te et in contione quaereret | 15 |
| qui tibi constares cum idem negares quicquam certi | |
| posse reperiri idem te conperisse dixisses. hoc quaeso | |
| cave ne te terreat. de causa autem ipsa malim qui- | |
| dem te ab hoc dissentire; sin cesseris, non magnopere | |
| mirabor: memini enim Antiochum ipsum, cum annos | 20 |
| multos alia sensisset, simul ac visum sit sententia | |
| destitisse.' | |
| Haec cum dixisset Catulus, me omnes intueri. tum | 64.1 |
| ego non minus conmotus quam soleo in causis maiori- | |
| bus huius modi quadam oratione sum exorsus. | |
| 'Me Catule oratio Luculli de ipsa re ita movit ut | |
| docti hominis et copiosi et parati et nihil praetereuntis | 5 |
| eorum quae pro illa causa dici possent, non tamen | |
| ut ei respondere posse diffiderem; auctoritas autem | |
| tanta plane me movebat, nisi tu opposuisses non | |
| minorem tuam. adgrediar igitur, si pauca ante quasi | |
| de fama mea dixero. Ego enim si aut ostentatione | 65.1 |
| aliqua adductus aut studio certandi ad hanc potis- | |
| simum philosophiam me adplicavi, non modo stulti- | |
| tiam meam sed etiam mores et naturam condemnan- | |
| dam puto. nam si in minimis rebus pertinacia repre- | 5 |
| henditur, calumnia etiam coercetur, ego de omni statu | |
| consilioque totius vitae aut certare cum aliis pugna- | |
| citer aut frustrari cum alios tum etiam me ipsum | |
| velim? itaque nisi ineptum putarem in tali dispu- | |
| tatione id facere quod cum de re publica disceptatur | 10 |
| fieri interdum solet, iurarem per Iovem deosque pena- | |
| tes me et ardere studio veri reperiendi et ea sentire | |
| quae dicerem. qui enim possum non cupere verum | 66.1 |
| invenire, cum gaudeam si simile veri quid invenerim? | |
| sed ut hoc pulcherrimum esse iudico, vera videre, | |
| sic pro veris probare falsa turpissimum est. Nec | |
| tamen ego is sum qui nihil umquam falsi adprobem | 5 |
| qui numquam adsentiar qui nihil opiner; sed quaeri- | |
| mus de sapiente. ego vero ipse et magnus quidam | |
| sum opinator (non enim sum sapiens) et meas cogi- | |
| tationes sic dirigo, non ad illam parvulam Cynosuram, | |
| qua "fidunt duce nocturna Phoenices in alto", ut ait | 10 |
| Aratus, eoque directius gubernant quod eam tenent | |
| quae "cursu interiore brevi convertitur orbe"—sed | |
| Helicen et clarissimos Septentriones id est rationes | |
| has latiore specie non ad tenue limatas; eo fit ut | |
| errem et vager latius. Sed non de me, ut dixi, sed | 15 |
| de sapiente quaeritur. visa enim ista cum acriter | |
| mentem sensumve pepulerunt accipio iisque interdum | |
| etiam adsentior. nec percipio tamen: nihil enim ar- | |
| bitror posse percipi. non sum sapiens; itaque visis | |
| cedo nec possum resistere. sapientis autem hanc | 20 |
| censet Arcesilas vim esse maximam Zenoni adsentiens, | |
| cavere ne capiatur, ne fallatur videre; nihil est enim | |
| ab ea cogitatione, quam habemus de gravitate sa- | |
| pientis, errore levitate temeritate diiunctius. Quid | |
| [quid] igitur loquar de firmitate sapientis? quem qui- | 25 |
| dem nihil opinari tu quoque Luculle concedis. quod | |
| quoniam a te probatur, ut praepostere tecum agam | |
| iam (mox referam me ad ordinem), haec primum | |
| conclusio quam habeat vim considera: "si ulli rei | 67.1 |
| sapiens adsentietur umquam, aliquando etiam opina- | |
| bitur; numquam autem opinabitur; nulli igitur rei | |
| adsentietur". hanc conclusionem Arcesilas probabat; | |
| confirmabat enim et primum et secundum. Carne- | 5 |
| ades non numquam secundum illud dabat, adsentiri | |
| aliquando; ita sequebatur etiam opinari, quod tu non | |
| vis, et recte ut mihi videris. sed illud primum, sapien- | |
| tem si adsensurus esset etiam opinaturum, falsum esse | |
| Stoici dicunt et eorum adstipulator Antiochus; posse | 10 |
| enim eum falsa a veris et quae non possint percipi | |
| ab iis quae possint distinguere. Nobis autem primum | 68.1 |
| etiam si quid percipi possit tamen ipsa consuetudo | |
| adsentiendi periculosa esse videtur et lubrica. quam | |
| ob rem cum tam vitiosum esse constet adsentiri quic- | |
| quam aut falsum aut incognitum, sustinenda est potius | 5 |
| omnis adsensio, ne praecipitet si temere processerit. | |
| ita enim finitima sunt falsa veris eaque quae percipi | |
| non possunt <iis quae possunt> (si modo ea sunt | |
| quaedam; iam enim videbimus), ut tam in praecipitem | |
| locum non debeat se sapiens committere. Sin autem | 10 |
| omnino nihil esse quod percipi possit a me sumpsero | |
| et quod tu mihi das accepero, sapientem nihil opinari, | |
| effectum illud erit, sapientem adsensus omnes cohi- | |
| biturum, ut videndum tibi sit idne malis an aliquid | |
| opinaturum esse sapientem. "Neutrum" inquies "illo- | 15 |
| rum" [nitamur]. Nitamur igitur nihil posse percipi; | |
| etenim de eo omnis est controversia. |