| Sed prius pauca cum Antiocho, qui haec ipsa quae | 69.1 |
| a me defenduntur et didicit apud Philonem tam diu | |
| ut constaret diutius didicisse neminem, et scripsit de | |
| iis rebus acutissime, et idem haec non acrius accusavit | |
| in senectute quam antea defensitaverat. quamvis igi- | 5 |
| tur fuerit acutus, ut fuit, tamen inconstantia levatur | |
| auctoritas. quis [quam] enim iste dies inluxerit quaero, | |
| qui illi ostenderit eam quam [quam] multos annos | |
| esse negitavisset veri et falsi notam. excogitavit ali- | |
| quid? eadem dicit quae Stoici. paenituit illa sen- | 10 |
| sisse? cur non se transtulit ad alios, et maxime ad | |
| Stoicos? eorum enim erat propria ista dissensio. quid | |
| eum Mnesarchi paenitebat, quid Dardani; qui erant | |
| Athenis tum principes Stoicorum. numquam a Phi- | |
| lone discessit, nisi postea quam ipse coepit qui se | 15 |
| audirent habere. Unde autem subito vetus Academia | 70.1 |
| revocata est? nominis dignitatem videtur, cum a re | |
| ipsa descisceret, retinere voluisse. quod erant qui | |
| illum gloriae causa facere dicerent, sperare etiam fore | |
| ut i qui se sequerentur Antiochii vocarentur; mihi | 5 |
| autem magis videtur non potuisse sustinere concur- | |
| sum omnium philosophorum. etenim de ceteris sunt | |
| inter illos non nulla communia; haec Academicorum | |
| est una sententia quam reliquorum philosophorum | |
| nemo probet. itaque cessit, et ut ii qui sub novis solem | 10 |
| non ferunt item ille cum aestuaret veterum ut mae- | |
| nianorum sic Academicorum umbram secutus est. quo- | 71.1 |
| que solebat uti argumento tum cum ei placebat nihil | |
| posse percipi, cum quaereret, Dionysius ille Heracleo- | |
| tes utrum conprehendisset certa illa nota qua adsen- | |
| tiri dicitis oportere, illudne quod multos annos tenuis- | 5 |
| set Zenonique magistro credidisset, honestum quod | |
| esset id bonum solum esse, an quod postea defen- | |
| sitavisset, honesti inane nomen esse, voluptatem esse | |
| summum bonum—qui ex illius commutata sententia | |
| docere vellet nihil ita signari in animis nostris a vero | 10 |
| posse quod non eodem modo possit a falso, is curavit | |
| quod argumentum ex Dionysio ipse sumpsisset ex eo | |
| ceteri sumerent. Sed cum hoc alio loco plura; nunc | |
| ad ea quae a te Luculle dicta sunt. |