| Et primum quod initio dixisti videamus quale sit, | 72.1 |
| similiter a nobis de antiquis philosophis commemorari | |
| atque seditiosi solerent claros viros sed tamen popu- | |
| lares aliquos nominare. illi cum res <non> bonas | |
| tractent similes bonorum videri volunt; nos autem ea | 5 |
| dicimus nobis videri quae vosmet ipsi nobilissimis | |
| philosophis placuisse conceditis. Anaxagoras nivem | |
| nigram dixit esse. ferres me si ego idem dicerem? | |
| tu ne si dubitarem quidem. at quis est? num hic so- | |
| phistes (sic enim appellabantur ii qui ostentationis | 10 |
| aut quaestus causa philosophantur)? maxima fuit et | |
| gravitatis et ingeni gloria. Quid loquar de Demo- | 73.1 |
| crito? quem cum eo conferre possumus non modo | |
| ingenii magnitudine sed etiam animi, qui ita sit ausus | |
| ordiri "haec loquor de universis": nihil excipit de quo | |
| non profiteatur, quid enim esse potest extra universa; | 5 |
| quis hunc philosophum non anteponit Cleanthi Chry- | |
| sippo reliquis inferioris aetatis, qui mihi cum illo col- | |
| lati quintae classis videntur. atque is non hoc dicit | |
| quod nos, qui veri esse aliquid non negamus, percipi | |
| posse negamus; ille esse verum plane negat [esse]; | 10 |
| sensus quidem non obscuros dicit sed tenebricosos (sic | |
| enim appellat eos). Is qui hunc maxime est admiratus, | |
| Chius Metrodorus initio libri qui est de natura "nego" | |
| inquit "scire nos sciamusne aliquid an nihil sciamus, | |
| ne id ipsum quidem nescire aut scire nos, nec omnino | 15 |
| sitne aliquid an nihil sit". Furere tibi Empedocles vide- | 74.1 |
| tur: at mihi dignissimum rebus is de quibus loquitur | |
| sonum fundere. num ergo is excaecat nos aut orbat | |
| sensibus, si parum magnam vim censet in is esse ad | |
| ea quae sub eos subiecta sunt iudicanda? Parmenides | 5 |
| Xenophanes minus bonis quamquam versibus sed | |
| tamen illi versibus increpant eorum adrogantiam quasi | |
| irati, qui cum sciri nihil possit audeant se scire di- | |
| cere. Et ab iis aiebat removendum Socratem et Pla- | |
| tonem. cur, an de ullis certius possum dicere? vixisse | 10 |
| cum iis equidem videor, ita multi sermones perscripti | |
| sunt e quibus dubitari non possit quin Socrati nihil | |
| sit visum sciri posse; excepit unum tantum, scire se | |
| nihil se scire, nihil amplius. quid dicam de Platone, | |
| qui certe tam multis libris haec persecutus non esset | 15 |
| nisi probavisset; ironeam enim alterius, perpetuam | |
| praesertim, nulla fuit ratio persequi. Videorne tibi | 75.1 |
| non ut Saturninus nominare modo inlustres homines, | |
| sed etiam imitari numquam nisi clarum nisi nobilem? | |
| atqui habebam molestos vobis sed minutos, Stilbonem | |
| Diodorum Alexinum, quorum sunt contorta et aculeata | 5 |
| quaedam sophismata (sic enim appellantur fallaces | |
| conclusiunculae). Sed quid eos colligam, cum habeam | |
| Chrysippum, qui fulcire putatur porticum Stoicorum: | |
| quam multa ille contra sensus, quam multa contra | |
| omnia quae in consuetudine probantur. "At dissolvit | 10 |
| idem." Mihi quidem non videtur, sed dissolverit sane: | |
| certe tam multa non collegisset quae nos fallerent | |
| probabilitate magna, nisi videret is resisti non facile | |
| posse. Quid Cyrenaei videntur, minime contempti | 76.1 |
| philosophi, qui negant esse quicquam quod percipi | |
| possit extrinsecus, ea se sola percipere quae tactu | |
| intumo sentiant, ut dolorem ut voluptatem; neque se | |
| quo quid colore aut quo sono sit scire, sed tantum | 5 |
| sentire adfici se quodam modo. |