| Satis multa de auctoribus. quamquam ex me quae- | 76.7 |
| sieras, nonne putarem post illos veteres tot saeculis | |
| inveniri verum potuisse tot ingeniis tantisque studiis | |
| quaerentibus. quid inventum sit paulo post videro, | 10 |
| te ipso quidem iudice. Arcesilan vero non obtrectandi | |
| causa cum Zenone pugnavisse sed verum invenire | |
| voluisse sic intellegitur. nemo umquam superiorum | 77.1 |
| non modo expresserat sed ne dixerat quidem posse | |
| hominem nihil opinari, nec solum posse sed ita ne- | |
| cesse esse sapienti. visa est Arcesilae cum vera sen- | |
| tentia tum honesta et digna sapienti; quaesivit de | 5 |
| Zenone fortasse quid futurum esset si nec percipere | |
| quicquam posset sapiens nec opinari sapientis esset. | |
| ille credo nihil opinaturum, quoniam esset quod per- | |
| cipi posset. quid ergo id esset. "visum" credo. "quale | |
| igitur visum?" tum illum ita definisse: ex eo quod | 10 |
| esset sicut esset inpressum et signatum et effictum. | |
| post requisitum etiamne si eius modi esset visum | |
| verum quale vel falsum. hic Zenonem vidisse acute | |
| nullum esse visum quod percipi posset, si id tale | |
| esset ab eo quod est cuius modi ab eo quod non | 15 |
| est posset esse. recte consensit Arcesilas ad defini- | |
| tionem additum, neque enim falsum percipi posse | |
| neque verum si esset tale quale vel falsum; incu- | |
| buit autem in eas disputationes ut doceret nullum | |
| tale esse visum a vero ut non eiusdem modi etiam | 20 |
| a falso possit esse. Haec est una contentio quae adhuc | 78.1 |
| permanserit. nam illud, nulli rei adsensurum esse sa- | |
| pientem, nihil ad hanc controversiam pertinebat. lice- | |
| bat enim "nihil percipere et tamen opinari"; quod a | |
| Carneade dicitur probatum: equidem Clitomacho plus | 5 |
| quam Philoni aut Metrodoro credens hoc magis ab | |
| eo disputatum quam probatum puto. |