| Sed id omittamus. illud certe opinatione et per- | 78.8 |
| ceptione sublata sequitur, omnium adsensionum re- | |
| tentio, ut si ostendero nihil posse percipi tu concedas | 10 |
| numquam adsensurum esse. | |
| Quid ergo est quod percipi possit, si ne sensus | 79.1 |
| quidem vera nuntiant? quos tu Luculle communi loco | |
| defendis. quod ne id facere posses, idcirco heri non | |
| necessario loco contra sensus tam multa dixeram; tu | |
| autem te negas infracto remo neque columbae collo | 5 |
| commoveri. primum cur? nam et in remo sentio non | |
| esse id quod videatur, et in columba pluris videri | |
| colores nec esse plus uno. deinde nihilne praeterea | |
| diximus? "Maneant illa omnia; †lacerat ista causa: | |
| veracis suos esse sensus dicit <Epicurus>". Igitur | 10 |
| semper auctorem habes, et eum qui magno suo peri- | |
| culo causam agat; eo enim rem demittit Epicurus, si | |
| unus sensus semel in vita mentitus sit, nulli umquam | |
| esse credendum. hoc est verum esse, confidere suis | 80.1 |
| testibus et †inportata insistere; itaque Timagoras | |
| Epicureus negat sibi umquam cum oculum torsisset | |
| duas ex lucerna flammulas esse visas; opinionis enim | |
| esse mendacium non oculorum: quasi quaeratur quid | 5 |
| sit, non quid videatur. Sic hic quidem, maiorum si- | |
| milis; tu vero, qui visa sensibus alia vera dicas esse | |
| alia falsa, qui ea distinguis? Et desine quaeso com- | |
| munibus locis; domi nobis ista nascuntur. "Si" inquis | |
| "deus te interroget 'sanis modo et integris sensibus | 10 |
| num amplius quid desideras', quid respondeas?" Uti- | |
| nam quidem roget: audies quam nobiscum male †age- | |
| rent. ut enim vera videamus, quam longe videmus? | |
| ego Catuli Cumanum ex hoc loco cerno; regionem | |
| video <Pompeiani, ipsum> Pompeianum non cerno, | 15 |
| neque quicquam interiectum est quod obstet, sed in- | |
| tendi acies longius non potest. o praeclarum prospec- | |
| tum: Puteolos videmus; at familiarem nostrum P. Avi- | |
| anium fortasse in porticu Neptuni ambulantem non | |
| videmus. "At ille nescio qui, qui in scholis nominari | 81.1 |
| solet, mille et octingenta stadia quod abesset vide- | |
| bat." Quaedam volucres longius; responderem igitur | |
| audacter isti vestro deo me plane his oculis non esse | |
| contentum. dicit me acrius videre quam illos pisces | 5 |
| fortasse, qui neque videntur a nobis (et nunc quidem | |
| sub oculis sunt) neque ipsi nos suspicere possunt; | |
| ergo ut illis aqua sic nobis aer crassus offunditur. | |
| "At amplius non desideramus." Quid talpam num de- | |
| siderare lumen putas? Neque tam quererer cum deo | 10 |
| quod parum longe quam quod falsum viderem. vi- | |
| desne navem illam: stare nobis videtur; at iis qui | |
| in nave sunt moveri haec villa. quaere rationem cur | |
| ita videatur; quam ut maxime inveneris, quod haut | |
| scio an non possis, non tu verum testem habere, sed | 15 |
| eum non sine causa falsum testimonium dicere osten- | |
| deris. Quid ego de nave; vidi enim a te remum con- | 82.1 |
| temni: maiora fortasse quaeris. Quid potest sole maius, | |
| quem mathematici amplius duodeviginti partibus con- | |
| firmant maiorem esse quam terram: quantulus nobis | |
| videtur; mihi quidem quasi pedalis; Epicurus autem | 5 |
| posse putat etiam minorem esse eum quam videatur, | |
| sed non multo; ne maiorem quidem multo putat esse, | |
| vel tantum esse quantus videatur, ut oculi aut nihil | |
| mentiantur [tamen] aut non multum—mentiantur | |
| <tamen>: ubi igitur illud est "semel"?—sed ab hoc | 10 |
| credulo, qui numquam sensus mentiri putat, disceda- | |
| mus, qui ne nunc quidem, cum ille sol, qui tanta inci- | |
| tatione fertur ut celeritas eius quanta sit ne cogitari | |
| quidem possit, tamen nobis stare videatur. Sed ut | 83.1 |
| minuam controversiam, videte quaeso quam in parvo | |
| lis sit. Quattuor sunt capita quae concludant nihil | |
| esse quod nosci percipi conprehendi possit, de quo | |
| haec tota quaestio est. e quibus primum est esse ali- | 5 |
| quod visum falsum, secundum non posse id percipi, | |
| tertium inter quae visa nihil intersit fieri non posse | |
| ut eorum alia percipi possint alia non possint, quartum | |
| nullum esse visum verum a sensu profectum cui non | |
| adpositum sit visum aliud quod ab eo nihil intersit | 10 |
| quodque percipi non possit. horum quattuor capitum | |
| secundum et tertium omnes concedunt; primum Epi- | |
| curus non dat, vos, quibuscum res est, id quoque | |
| conceditis; omnis pugna de quarto est. Qui igitur | 84.1 |
| P. Servilium Geminum videbat, si Quintum se videre | |
| putabat, incidebat in eius modi visum quod percipi | |
| non posset, quia nulla nota verum distinguebatur a | |
| falso; qua distinctione sublata quam haberet in C. Cotta, | 5 |
| qui bis cum Gemino consul fuit, agnoscendo eius modi | |
| notam quae falsa esse non possit? negas tantam si- | |
| militudinem in rerum natura esse; pugnas omnino, | |
| sed cum adversario facili. ne sit sane: videri certe | |
| potest; fallet igitur sensum. et si una fefellerit si- | 10 |
| militudo, dubia omnia reddiderit; sublato enim iudicio | |
| illo quo oportet agnosci, etiam si ipse erit quem videris | |
| qui tibi videbitur, tamen non ea nota iudicabis qua | |
| dicis oportere ut non possit esse eiusdem modi falsa. | |
| quando igitur potest tibi P. Geminus Quintus videri, | 85.1 |
| quid habes explorati cur non possit tibi Cotta videri | |
| qui non sit, quoniam aliquid videtur esse quod non | |
| est? Omnia dicis sui generis esse, nihil esse idem | |
| quod sit aliud. Stoicumst id quidem nec admodum | 5 |
| credibile, nullum esse pilum omnibus rebus talem | |
| qualis sit pilus alius, nullum granum. haec refelli | |
| possunt, sed pugnare nolo; ad id enim quod agitur | |
| nihil interest omnibusne partibus visa re nihil differat | |
| an internosci non possit etiam si differat. Sed si homi- | 10 |
| num similitudo tanta esse non potest, ne signorum | |
| quidem? dic mihi: Lysippus eodem aere eadem tem- | |
| peratione, eodem caelo aqua ceteris omnibus centum | |
| Alexandrus eiusdem modi facere non posset? qua | |
| igitur notione discerneres? quid si in eius modi cera | 86.1 |
| centum sigilla hoc anulo inpressero, ecquae poterit | |
| in agnoscendo esse distinctio? an tibi erit quaerendus | |
| anularius aliqui, quoniam gallinarium invenisti Delia- | |
| cum illum, qui ova cognosceret? Sed adhibes artem | 5 |
| advocatam etiam sensibus: "pictor videt quae nos non | |
| videmus" et "simul inflavit tibicen a perito carmen | |
| adnoscitur". Quid hoc nonne videtur contra te valere, | |
| si sine magnis artificiis, ad quae pauci accedunt, nostri | |
| quidem generis admodum, nec videre nec audire pos- | 10 |
| simus? Iam illa praeclara, quanto artificio esset sen- | |
| sus nostros mentemque et totam constructionem ho- | |
| minis fabricata natura—cur non extimescam opi- | 87.1 |
| nandi temeritatem? etiamne hoc adfirmare potes Lu- | |
| culle, esse aliquam vim, cum prudentia et consilio | |
| scilicet, quae finxerit vel ut tuo verbo utar quae fabri- | |
| cata sit hominem? qualis ista fabrica est, ubi adhibita, | 5 |
| quando cur quo modo? tractantur ista ingeniose, dis- | |
| putantur etiam eleganter; denique videantur sane, ne | |
| adfirmentur modo. Sed de physicis mox, et quidem | |
| ob eam causam, ne tu, qui id me facturum paulo ante | |
| dixeris, videare mentitus. Sed ut ad ea quae clariora | 10 |
| sunt veniam, res iam universas profundam, de quibus | |
| volumina inpleta sunt non a nostris solum sed etiam | |
| a Chrysippo (de quo queri solent Stoici, dum studiose | |
| omnia conquisierit contra sensus et perspicuitatem | |
| contraque omnem consuetudinem contraque rationem, | 15 |
| ipsum sibi respondentem inferiorem fuisse, itaque ab | |
| eo armatum esse Carneadem); ea sunt eius modi, quae | 88.1 |
| a te diligentissime tractata sunt. Dormientium et vinu- | |
| lentorum et furiosorum visa inbecilliora esse dicebas | |
| quam vigilantium siccorum sanorum. quo modo? quia | |
| cum experrectus esset Ennius non diceret se vidisse | 5 |
| Homerum sed visum esse, Alcmeo autem "sed mihi | |
| neutiquam cor consentit"; similia de vinulentis. quasi | |
| quisquam neget et qui experrectus sit eum <non> | |
| somniare, et cuius furor consederit putare non fuisse | |
| ea vera quae essent sibi visa in furore. sed non id | 10 |
| agitur; tum cum videbantur quo modo viderentur, id | |
| quaeritur. nisi vero Ennium non putamus ita totum | |
| illud audivisse "o pietas animi", si modo id somniavit, | |
| ut si vigilans audiret. experrectus enim potuit illa | |
| visa putare, ut erant, et somnia; dormienti vero aeque | 15 |
| ac vigilanti probabantur. quid Iliona somno illo "mater | |
| te appello" nonne ita credit filium locutum ut ex- | |
| perrecta etiam crederet? unde enim illa "age asta, mane | |
| audi; iteradum eadem istaec mihi": num videtur mino- | |
| rem habere visis quam vigilantis fidem? Quid loquar | 89.1 |
| de insanis: qualis tandem fuit adfinis tuus Catule | |
| Tuditanus, quisquam sanissimus tam certa putat quae | |
| videt quam is putabat quae videbantur? quid ille | |
| qui "video video te; vive Ulixes dum licet" nonne | 5 |
| etiam bis exclamavit se videre, cum omnino non vi- | |
| deret; quid apud Euripidem Hercules, cum ut Eurysthei | |
| filios ita suos configebat sagittis, cum uxorem inter- | |
| emebat, cum conabatur etiam patrem, non perinde | |
| movebatur falsis ut veris moveretur; quid ipse Alcmeo | 10 |
| tuus, qui negat cor sibi cum oculis consentire, nonne | |
| ibidem incitato furore "unde haec flamma oritur" et | |
| illa deinceps "incede incede, adsunt me expetunt"; quid | |
| cum virginis fidem implorat: | |
| "fer mi auxilium, pestem abige a me, flammiferam | 15 |
| hanc vim, quae me excruciat, | |
| caeruleae incinctae angui incedunt, circumstant cum | |
| ardentibus taedis", | |
| num dubitas quin sibi haec videre videatur? itemque | |
| cetera | 20 |
| "intendit crinitus Apollo | |
| arcum auratum, luna innixus, | |
| Diana facem iacit a laeva": | |
| qui magis haec crederet si essent quam credebat quia | 90.1 |
| videbantur; apparet enim iam cor cum oculis con- | |
| sentire. Omnia autem haec proferuntur ut illud effi- | |
| ciatur, quo certius nihil potest esse, inter visa vera | |
| et falsa ad animi adsensum nihil interesse. vos autem | 5 |
| nihil agitis, cum illa falsa vel furiosorum vel somnian- | |
| tium recordatione ipsorum refellitis. non enim id | |
| quaeritur, qualis recordatio fieri soleat eorum qui ex- | |
| perrecti sunt aut eorum qui furere destiterint, sed | |
| qualis visio fuerit aut furentium aut somniantium tum | 10 |
| cum movebantur. |