| Sed abeo a sensibus; quid est quod ratione percipi | 91.1 |
| possit? dialecticam inventam esse dicitis veri et falsi | |
| quasi disceptatricem et iudicem. cuius veri et falsi, | |
| et in qua re? in geometriane quid sit verum aut falsum | |
| dialecticus iudicabit an in litteris an in musicis? at ea | 5 |
| non novit. in philosophia igitur: sol quantus sit quid | |
| ad illum? quod sit summum bonum quid habet ut | |
| queat iudicare? quid igitur iudicabit? quae coniunctio | |
| quae diiunctio vera sit, quid ambigue dictum sit, quid | |
| sequatur quamque rem quid repugnet: si haec et | 10 |
| horum similia iudicat, de se ipsa iudicat; plus autem | |
| pollicebatur. nam haec quidem iudicare ad ceteras | |
| res, quae sunt in philosophia multae atque magnae, | |
| non est satis. Sed quoniam tantum in ea arte ponitis, | 92.1 |
| videte ne contra vos tota nata sit; quae primo | |
| progressa festive tradit elementa loquendi et ambi- | |
| guorum intellegentiam concludendique rationem, tum | |
| paucis additis venit ad soritas, lubricum sane et pe- | 5 |
| riculosum locum, quod tu modo dicebas esse vitiosum | |
| interrogandi genus. quid ergo istius vitii num nostra | |
| culpa est? rerum natura nullam nobis dedit cognitio- | |
| nem finium, ut ulla in re statuere possimus quatenus, | |
| nec hoc in acervo tritici solum, unde nomen est, sed | 10 |
| nulla omnino in re minutatim interrogati, dives pauper | |
| clarus obscurus sit, multa pauca magna parva longa | |
| brevia lata angusta, quanto aut addito aut dempto | |
| certum respondeamus non habemus. "At vitiosi sunt | 93.1 |
| soritae." Frangite igitur eos si potestis, ne molesti | |
| sint; erunt enim nisi cavetis. "Cautum est" inquit; "placet | |
| enim Chrysippo, cum gradatim interrogetur verbi causa | |
| tria pauca sint anne multa, aliquanto prius quam ad | 5 |
| multa perveniat quiescere" (id est quod ab his dicitur | |
| ἡσυχάζειν). "Per me vel stertas licet" inquit Carneades | |
| "non modo quiescas." Sed quid proficit? sequitur enim | |
| qui te ex somno excitet et eodem modo interroget: | |
| "quo in numero conticuisti, si ad eum numerum unum | 10 |
| addidero, multane erunt?" progrediere rursus quoad | |
| videbitur. quid plura; hoc enim fateris, neque ultimum | |
| te paucorum neque primum multorum respondere | |
| posse. cuius generis error ita manat, ut non videam | |
| quo non possit accedere. "Nihil me laedit" inquit; | 94.1 |
| "ego enim ut agitator callidus priusquam ad finem | |
| veniam equos sustinebo, eoque magis si locus is quo | |
| ferentur equi praeceps erit. sic me" inquit "ante sus- | |
| tineo nec diutius captiose interroganti respondeo." | 5 |
| Si habes quod liqueat neque respondes, superbe; si | |
| non habes, ne tu quidem percipis. si quia obscura, con- | |
| cedo; sed negas te usque ad obscura progredi; <in> | |
| inlustribus igitur rebus insistis. si id tantum modo ut | |
| taceas, nihil adsequeris; quid enim ad illum qui te | 10 |
| captare vult, utrum tacentem inretiat te an loquen- | |
| tem? sin autem usque ad novem verbi gratia sine | |
| dubitatione respondes pauca esse, in decumo insistis, | |
| etiam a certis et inlustrioribus cohibes adsensum; hoc | |
| idem me in obscuris facere non sinis. nihil igitur te | 15 |
| contra soritas ars ista adiuvat, quae nec augendi nec | |
| minuendi quid aut primum sit aut postremum do- | |
| cet. Quid quod eadem illa ars quasi Penelopae telam | 95.1 |
| retexens tollit ad extremum superiora: utrum ea | |
| vestra an nostra culpa est? nempe fundamentum dia- | |
| lecticae est, quidquid enuntietur (id autem appellant | |
| ἀξίωμα, quod est quasi ecfatum) aut verum esse aut | 5 |
| falsum. quid igitur haec vera an falsa sunt: "si te | |
| mentiri dicis idque verum dicis, mentiris * verum | |
| dicis"? haec scilicet inexplicabilia esse dicitis; quod | |
| est odiosius quam illa quae nos non conprehensa et | |
| non percepta dicimus—sed hoc omitto, illud quaero: | 10 |
| si ista explicari non possunt nec eorum ullum iudicium | |
| invenitur, ut respondere possitis verane an falsa sint, | |
| ubi est illa definitio, effatum esse id quod aut verum | |
| aut falsum sit? Rebus sumptis adiungam †ex iis se- | |
| quendas esse alias inprobandas† quae sint in genere | 15 |
| contrario. Quo modo igitur hoc conclusum esse iu- | 96.1 |
| dicas: "si dicis nunc lucere et verum dicis, <lucet; | |
| dicis autem nunc lucere et verum dicis;> lucet igitur"? | |
| probatis certe genus et rectissime conclusum dicitis, | |
| itaque in docendo eum primum concludendi modum | 5 |
| traditis. aut quidquid igitur eodem modo concluditur | |
| probabitis, aut ars ista nulla est. vide ergo hanc con- | |
| clusionem probaturusne sis: "si dicis te mentiri verum- | |
| que dicis, mentiris; dicis autem te mentiri verumque | |
| dicis; mentiris igitur". qui potes hanc non probare, | 10 |
| cum probaveris eiusdem generis superiorem? haec | |
| Chrysippea sunt, ne ab ipso quidem dissoluta. quid | |
| enim faceret huic conclusioni "si lucet, <lucet;> lucet | |
| autem; lucet igitur"? cederet scilicet; ipsa enim ratio | |
| conexi cum concesseris superius cogit inferius con- | 15 |
| cedere. quid ergo haec ab illa conclusione differt "si | |
| mentiris, mentiris; mentiris autem; mentiris igitur"? | |
| hoc negas te posse nec adprobare nec inprobare; qui | |
| igitur magis illud? si ars si ratio si via si vis denique | |
| conclusionis valet, eadem est in utroque. Sed hoc ex- | 97.1 |
| tremum eorum est: postulant ut excipiantur haec in- | |
| explicabilia. tribunum aliquem censeo videant; a me | |
| istam exceptionem numquam inpetrabunt. etenim cum | |
| ab Epicuro, qui totam dialecticam et contemnit et | 5 |
| inridet, non inpetrent ut verum esse concedat quod | |
| ita effabimur "aut vivet cras Hermarchus aut non | |
| vivet", cum dialectici sic statuant, omne quod ita | |
| disiunctum sit quasi "aut etiam aut non" <non> modo | |
| verum esse sed etiam necessarium (vide quam sit | 10 |
| cautus is quem isti tardum putant: "si enim" inquit | |
| "alterutrum concessero necessarium esse, necesse erit | |
| cras Hermarchum aut vivere aut non vivere; nulla | |
| autem est in natura rerum talis necessitas")—cum | |
| hoc igitur dialectici pugnent, id est Antiochus et | 15 |
| Stoici; totam enim evertit dialecticam: nam si e con- | |
| trariis disiunctio (contraria autem ea dico, cum al- | |
| terum aiat alterum neget)—si talis disiunctio falsa | |
| potest esse, nulla vera est. mecum vero quid habent | 98.1 |
| litium, qui ipsorum disciplinam sequor? cum aliquid | |
| huius modi inciderat, sic ludere Carneades solebat: | |
| "si recte conclusi, teneo; sin vitiose, minam Diogenes | |
| reddet"; ab eo enim Stoico dialectica didicerat, haec | 5 |
| autem merces erat dialecticorum. sequor igitur eas | |
| vias quas didici ab Antiocho, nec reperio quo modo | |
| iudicem "si lucet, <lucet>" verum esse ob eam causam | |
| quod ita didici, omne quod ipsum ex se conexum sit | |
| verum esse, non iudicem "si mentiris, mentiris" eodem | 10 |
| modo esse conexum: aut igitur hoc ut illud, aut nisi | |
| hoc ne illud quidem iudicabo. |