| Sed ut omnes istos aculeos et totum tortuosum | 98.13 |
| genus disputandi relinquamus ostendamusque qui si- | |
| mus, iam explicata tota Carneadis sententia An- | 15 |
| tiochea ista conruent universa. nec vero quicquam | |
| ita dicam ut quisquam id fingi suspicetur; a Clito- | |
| macho sumam, qui usque ad senectutem cum Carneade | |
| fuit, homo et acutus ut Poenus et valde studiosus | |
| ac diligens; et quattuor eius libri sunt de sustinendis | 20 |
| adsensionibus, haec autem quae iam dicam [quae] sunt | |
| sumpta de primo. Duo placet esse Carneadi genera | 99.1 |
| visorum; in uno hanc divisionem, alia visa esse quae | |
| percipi possint <alia quae non possint,> in altero | |
| autem, alia visa esse probabilia alia non probabilia. | |
| itaque quae contra sensus contraque perspicuitatem | 5 |
| dicantur ea pertinere ad superiorem divisionem, contra | |
| posteriorem nihil dici oportere. quare ita placere, tale | |
| visum nullum esse ut perceptio consequeretur, ut | |
| autem probatio multa. Etenim contra naturam esset, | |
| <si> probabile nihil esset; sequitur omnis vitae ea | 10 |
| quam tu Luculle commemorabas eversio. itaque et | |
| sensibus probanda multa sunt, teneatur modo illud, | |
| non inesse in is quicquam tale quale non etiam fal- | |
| sum nihil ab eo differens esse possit—sic quid- | |
| quid acciderit specie probabile, si nihil se offeret quod | 15 |
| sit probabilitati illi contrarium, utetur eo sapiens, ac | |
| sic omnis ratio vitae gubernabitur. Etenim is quoque | |
| qui a vobis sapiens inducitur multa sequitur proba- | |
| bilia non conprehensa neque percepta neque adsensa | |
| sed similia veri, quae nisi probet omnis vita tollatur. | 20 |
| quid enim conscendens navem sapiens num con- | 100.1 |
| prehensum animo habet atque perceptum se ex sen- | |
| tentia navigaturum? qui potest? sed si iam ex hoc | |
| loco proficiscatur Puteolos stadia triginta probo na- | |
| vigio bono gubernatore hac tranquillitate, probabile | 5 |
| videatur se illuc venturum esse salvum. Huius modi | |
| igitur visis consilia capiet et agendi et non agendi | |
| faciliorque erit ut albam esse nivem probet quam | |
| erat Anaxagoras, qui id non modo ita esse negabat, | |
| sed sibi, quia sciret aquam nigram esse unde illa | 10 |
| concreta esset, albam ipsam esse ne videri quidem, | |
| et quaecumque res eum sic attinget ut sit visum illud | 101.1 |
| probabile neque ulla re impeditum, movebitur. non | |
| enim est e saxo sculptus aut e robore dolatus, habet | |
| corpus habet animum, movetur mente movetur sen- | |
| sibus, ut ei vera multa videantur neque tamen habere | 5 |
| insignem illam et propriam percipiendi notam. eoque | |
| sapientem non adsentiri, quia possit eiusdem modi | |
| existere falsum aliquod cuius modi hoc verum. Neque | |
| nos contra sensus aliter dicimus ac Stoici, qui multa | |
| falsa esse dicunt longeque aliter se habere ac sensibus | 10 |
| videantur. hoc autem si ita sit, ut unum modo sensibus | |
| falsum videatur, praesto est qui neget rem ullam per- | |
| cipi posse sensibus. ita nobis tacentibus ex uno Epicuri | |
| capite altero vestro perceptio et conprehensio tollitur. | |
| quod est caput Epicuri? "si ullum sensus visum falsum | 15 |
| est, nihil potest percipi." quod vestrum? "sunt falsa | |
| sensus visa." quid sequitur? ut taceam, conclusio ipsa | |
| loquitur: "nihil posse percipi". "Non concedo" inquit | |
| "Epicuro". Certa igitur cum illo, qui a te totus diversus | |
| est, noli mecum, qui hoc quidem certe, falsi esse ali- | 20 |
| quid in sensibus, tibi adsentior. Quamquam nihil mihi | 102.1 |
| tam mirum videtur quam ista dici, ab Antiocho quidem | |
| maxime, cui erant ea quae paulo ante dixi notissima. | |
| licet enim haec quivis arbitratu suo reprehendat quod | |
| negemus rem ullam percipi posse, certe levior repre- | 5 |
| hensio est, quod tamen dicimus esse quaedam proba- | |
| bilia. non videtur hoc satis esse vobis. ne sit; illa | |
| certe debemus effugere, quae a te vel maxime agitata | |
| sunt: "nihil igitur cernis, nihil audis, nihil tibi est | |
| perspicuum". Explicavi paulo ante Clitomacho auctore | 10 |
| quo modo ista Carneades diceret; accipe quem ad | |
| modum eadem dicantur a Clitomacho in eo libro quem | |
| ad C. Lucilium scripsit poetam, cum scripsisset isdem | |
| de rebus ad L. Censorinum eum qui consul cum M'. | |
| Manilio fuit. scripsit igitur his fere verbis (sunt enim | 15 |
| mihi nota propterea quod earum ipsarum rerum de | |
| quibus agimus prima institutio et quasi disciplina illo | |
| libro continetur)—sed scriptum est ita: Academicis | 103.1 |
| placere esse rerum eius modi dissimilitudines ut aliae | |
| probabiles videantur aliae contra. id autem non esse | |
| satis cur alia posse percipi dicas alia non posse, | |
| propterea quod multa falsa probabilia sint, nihil autem | 5 |
| falsi perceptum et cognitum possit esse. itaque ait | |
| vehementer errare eos qui dicant ab Academia sensus | |
| eripi, a quibus numquam dictum sit aut colorem aut | |
| saporem aut sonum nullum esse, illud sit disputatum, | |
| non inesse in iis propriam quae nusquam alibi esset | 10 |
| veri et certi notam. quae cum exposuisset, adiungit | 104.1 |
| dupliciter dici adsensus sustinere sapientem, uno modo | |
| cum hoc intellegatur, omnino eum rei nulli adsentiri, | |
| altero cum se a respondendo ut aut adprobet quid aut | |
| inprobet sustineat, ut neque neget aliquid neque aiat. | 5 |
| id cum ita sit, alterum placere ut numquam adsen- | |
| tiatur, alterum tenere ut sequens probabilitatem, ubi- | |
| cumque haec aut occurrat aut deficiat, aut "etiam" | |
| aut "non" respondere possit. †nec ut† placeat eum qui | |
| de omnibus rebus contineat se ab adsentiendo moveri | 10 |
| tamen et agere aliquid, reliquit eius modi visa quibus | |
| ad actionem excitemur, item ea quae interrogati in | |
| utramque partem respondere possimus sequentes tan- | |
| tum modo quod ita visum sit, dum sine adsensu; | |
| neque tamen omnia eius modi visa adprobari sed ea | 15 |
| quae nulla re inpedirentur. Haec si vobis non pro- | 105.1 |
| bamus, sint falsa sane, invidiosa certe non sunt. non | |
| enim lucem eripimus sed ea quae vos percipi con- | |
| prehendique eadem nos, si modo probabilia sint, vi- | |
| deri dicimus. | 5 |