| Sic igitur inducto et constituto probabili, et eo qui- | 105.6 |
| dem expedito soluto libero nulla re inplicato, vides | |
| profecto Luculle iacere iam illud tuum perspicuitatis | |
| patrocinium. isdem enim hic sapiens de quo loquor | |
| oculis quibus iste vester caelum terram mare intuebi- | 10 |
| tur, isdem sensibus reliqua quae sub quemque sensum | |
| cadunt sentiet. mare illud, quod nunc favonio nascente | |
| purpureum videtur, idem huic nostro videbitur, nec | |
| tamen adsentietur, quia nobismet ipsis modo caeru- | |
| leum videbatur mane ravum, quodque nunc qua a | 15 |
| sole conlucet albescit et vibrat dissimileque est proximo | |
| ei continenti, ut etiam si possis rationem reddere cur | |
| id eveniat tamen non possis id verum esse quod vide- | |
| batur oculis defendere. "Unde memoria, si nihil per- | 106.1 |
| cipimus?" sic enim quaerebas. quid meminisse visa | |
| nisi conprensa non possumus? quid Polyaenus, qui | |
| magnus mathematicus fuisse dicitur, is postea quam | |
| Epicuro adsentiens totam geometriam falsam esse | 5 |
| credidit, num illa etiam quae sciebat oblitus est? at- | |
| qui falsum quod est id percipi non potest, ut vobismet | |
| ipsis placet. si igitur memoria perceptarum conpren- | |
| sarumque rerum est, omnia quae quisque meminit | |
| habet ea conprensa atque percepta; falsi autem con- | 10 |
| prendi nihil potest; et omnia meminit Seiron Epicuri | |
| dogmata; vera igitur illa sunt nunc omnia. hoc per | |
| me licet; sed tibi aut concedendum est ita esse, quod | |
| minime vis, aut memoriam mihi remittas oportet et fa- | |
| teare esse ei locum etiam si conprehensio perceptio- | 15 |
| que nulla sit. "Quid fiet artibus?" Quibus? iisne quae | 107.1 |
| ipsae fatentur coniectura se plus uti quam scientia, | |
| an iis quae tantum id quod videtur secuntur nec | |
| habent istam artem vestram qua vera et falsa di- | |
| iudicent? | 5 |