| Sed illa sunt lumina duo quae maxime causam | 107.6 |
| istam continent. Primum enim negatis fieri posse ut | |
| quisquam nulli rei adsentiatur. at id quidem perspi- | |
| cuum est, cum Panaetius, princeps prope meo quidem | |
| iudicio Stoicorum, ea de re dubitare se dicat quam | 10 |
| omnes praeter eum Stoici certissimam putant, vera | |
| esse <responsa> haruspicum auspicia oracula somnia | |
| vaticinationes, seque ab adsensu sustineat—quod | |
| is potest facere vel de iis rebus quas illi a quibus | |
| ipse didicit certas habuerint, cur id sapiens de reli- | 15 |
| quis rebus facere non possit? an est aliquid quod | |
| positum vel inprobare vel adprobare possit, dubitare | |
| non possit? an tu in soritis poteris hoc cum voles, | |
| ille in reliquis rebus non poterit eodem modo insis- | |
| tere, praesertim cum possit sine adsensione ipsam veri | 20 |
| similitudinem non inpeditam sequi. Alterum est | 108.1 |
| quod negatis actionem ullius rei posse in eo esse | |
| qui nullam rem adsensu suo conprobet. Primum enim | |
| videri oportet, in quo sit etiam adsensus (dicunt enim | |
| Stoici sensus ipsos adsensus esse, quos quoniam ad- | 5 |
| petitio consequatur actionem sequi)—tolli autem | |
| omnia si visa tollantur. hac de re in utramque partem | |
| et dicta sunt et scripta multa †vide superiore†, sed | |
| brevi res potest tota confici. ego enim etsi maximam | |
| actionem puto repugnare visis obsistere opinionibus | 10 |
| adsensus lubricos sustinere, credoque Clitomacho ita | |
| scribenti, Herculi quendam laborem exanclatum a Car- | |
| neade, quod ut feram et inmanem beluam sic ex | |
| animis nostris adsensionem id est opinationem et te- | |
| meritatem extraxisset, tamen, ut ea pars defensionis | 15 |
| relinquatur, quid impediet actionem eius qui proba- | |
| bilia sequitur nulla re inpediente? "Hoc" inquit "ipsum | 109.1 |
| inpediet, quod statuet ne id quidem quod probet posse | |
| percipi". Iam istuc te quoque impediet in navigando | |
| et in conserendo, in uxore ducenda in liberis pro- | |
| creandis, plurumisque in rebus, in quibus nihil sequere | 5 |
| praeter probabile. Et tamen illud usitatum et saepe | |
| repudiatum refers, non ut Antipater, sed ut ais pres- | |
| sius; nam Antipatrum reprensum quod diceret con- | |
| sentaneum esse ei qui adfirmaret nihil posse con- | |
| prendi id ipsum saltem dicere posse conprendi. quod | 10 |
| ipsi Antiocho pingue videbatur et sibi ipsum con- | |
| trarium; non enim potest convenienter dici nihil con- | |
| prendi posse, <si quicquam conprendi posse> dicatur | |
| illo modo potius putat urguendum fuisse Carneadem, | |
| cum sapientis nullum decretum esse possit nisi con- | 15 |
| prehensum perceptum cognitum, ut hoc ipsum decre- | |
| tum qui sapientis esse <diceret>, nihil posse percipi, | |
| fateretur esse perceptum. proinde quasi sapiens nul- | |
| lum aliud decretum habeat et sine decretis vitam agere | |
| possit. sed ut illa habet probabilia non percepta, sic | 110.1 |
| hoc ipsum nihil posse percipi. nam si in hoc habe- | |
| ret cognitionis notam, eadem uteretur in ceteris; quam | |
| quoniam non habet, utitur probabilibus. itaque non | |
| metuit ne confundere omnia videatur et incerta red- | 5 |
| dere. non enim quem ad modum si quaesitum ex | |
| eo sit stellarum numerus par an impar sit, item si | |
| de officio multisque aliis de rebus, in quibus versatus | |
| exercitatus<que sit>, nescire se dicat. in incertis enim | |
| nihil est probabile; in quibus autem est, in iis non | 10 |
| deerit sapienti nec quid faciat nec quid respondeat. |