| Ne illam quidem praetermisisti Luculle reprehensio- | 111.1 |
| nem Antiochi (nec mirum, in primis enim est nobilis), | |
| qua solebat dicere Antiochus Philonem maxime pertur- | |
| batum. cum enim sumeretur unum esse quaedam falsa | |
| visa, alterum nihil ea differre a veris, non adtendere | 5 |
| superius illud ea re esse concessum quod videretur | |
| esse quaedam in visis differentia, eam tolli altero quo | |
| neget visa a falsis vera differre—nihil tam repug- | |
| nare. id ita esset, si nos verum omnino tolleremus. | |
| non facimus; nam tam vera quam falsa cernimus. | 10 |
| sed probandi species est, percipiendi signum nullum | |
| habemus. | |
| Ac mihi videor nimis etiam nunc agere ieiune. cum | 112.1 |
| sit enim campus in quo exultare possit oratio, cur | |
| eam tantas in angustias et Stoicorum dumeta com- | |
| pellimus? Si enim mihi cum Peripatetico res esset, | |
| qui id percipi posse diceret quod inpressum esset | 5 |
| e vero, neque adhaerere illam magnam accessionem | |
| "quo modo inprimi non posset a falso", cum simplici | |
| homine simpliciter agerem nec magno opere conten- | |
| derem atque etiam si, cum ego nihil dicerem posse | |
| conprendi, diceret ille sapientem interdum opinari, | 10 |
| non repugnarem, praesertim ne Carneade quidem huic | |
| loco valde repugnante. Nunc quid facere possum? | |
| quaero enim quid sit quod conprendi possit. respondet | 113.1 |
| mihi non Aristoteles aut Theophrastus, ne Xenocrates | |
| quidem aut Polemo, sed hi minores, tale verum quale | |
| falsum esse non possit. nihil eius modi invenio: ita- | |
| que incognito nimirum adsentiar id est opinabor. hoc | 5 |
| mihi et Peripatetici et vetus Academia concedit, vos | |
| negatis, Antiochus in primis. qui me valde movet, | |
| vel quod amavi hominem sicut ille me, vel quod ita | |
| iudico, politissimum et acutissimum omnium nostrae | |
| memoriae philosophorum. A quo primum quaero, quo | 10 |
| tandem modo sit eius Academiae cuius esse se pro- | |
| fiteatur. ut omittam alia, haec duo de quibus agitur | |
| quis umquam dixit aut veteris Academiae aut Peri- | |
| pateticorum, vel id solum percipi posse quod esset | |
| verum tale quale falsum esse non posset, vel sapien- | 15 |
| tem nihil opinari: certo nemo. horum neutrum ante | |
| Zenonem magno opere defensum est; ego tamen | |
| utrumque verum puto, nec dico temporis causa, sed | |
| ita plane probo. |