| Illud ferre non possum: tu cum me incognito ad- | 114.1 |
| sentiri vetes idque turpissimum esse dicas et plenissi- | |
| mum temeritatis, tantum tibi adroges ut exponas disci- | |
| plinam sapientiae, naturam rerum omnium evolvas, | |
| mores fingas, fines bonorum malorumque constituas, | 5 |
| officia describas, quam vitam ingrediar definias, idem- | |
| que etiam disputandi et intellegendi iudicium dicas te | |
| et artificium traditurum—perficies ut ego ista in- | |
| numerabilia conplectens nusquam labar nihil opiner? | |
| quae tandem ea est disciplina ad quam me deducas | 10 |
| si ab hac abstraxeris? vereor ne subadroganter facias | |
| si dixeris tuam; atqui ita dicas necesse est. Neque | |
| vero tu solus, sed ad suam quisque rapiet. age resti- | 115.1 |
| tero Peripateticis, qui sibi cum oratoribus cognationem | |
| esse, qui claros viros a se instructos dicant rem publi- | |
| cam saepe rexisse, sustinuero Epicureos, tot meos | |
| familiares, tam bonos tam inter se amantes viros: | 5 |
| Diodoto quid faciam Stoico, quem a puero audivi, | |
| qui mecum vivit tot annos, qui habitat apud me, quem | |
| et admiror et diligo, qui ista Antiochea contemnit. | |
| "Nostra" inquies "sola vera sunt". Certe sola, si vera; | |
| plura enim vera discrepantia esse non possunt. utrum | 10 |
| igitur nos inpudentes, qui labi nolumus, an illi adro- | |
| gantes qui sibi persuaserint scire se solos omnia? | |
| "Non me quidem" inquit "sed sapientem dico scire." | |
| Optime: nempe ista scire quae sunt in tua disciplina. | |
| hoc primum quale est, a non sapiente explicari sapien- | 15 |
| tiam? Sed discedamus a nobismet ipsis, de sapiente | |
| loquamur, de quo ut saepe iam dixi omnis haec quaes- | |
| tio est. |