| In tres igitur partes et a plerisque et a vobismet | 116.1 |
| ipsis distributa sapientia est. Primum ergo si placet | |
| quae de natura rerum sint quaesita videamus—vel, | |
| ut illud ante: estne quisquam tanto inflatus errore | |
| ut sibi se illa scire persuaserit? non quaero rationes | 5 |
| eas quae ex coniectura pendent, quae disputationibus | |
| huc et illuc trahuntur, nullam adhibent persuadendi | |
| necessitatem; geometrae provideant, qui se profiten- | |
| tur non persuadere sed cogere, et qui omnia vobis | |
| quae describunt probant. non quaero ex his illa initia | 10 |
| mathematicorum, quibus non concessis digitum pro- | |
| gredi non possunt, punctum esse quod magnitudinem | |
| nullam habeat, extremitatem et quasi libramentum in | |
| quo nulla omnino crassitudo sit, liniamentum <longi- | |
| tudinem> sine ulla latitudine * * carentem. haec cum | 15 |
| vera esse concessero, si adigam ius iurandum sapien- | |
| tem, nec prius quam Archimedes eo inspectante ra- | |
| tiones omnes descripserit eas quibus efficitur multis | |
| partibus solem maiorem esse quam terram, iuraturum | |
| putas? si fecerit, solem ipsum, quem deum censet | 20 |
| esse, contempserit. Quod si geometricis rationibus | 117.1 |
| non est crediturus, quae vim adferunt in docendo vos | |
| ipsi ut dicitis, ne ille longe aberit ut argumentis credat | |
| philosophorum—aut si est crediturus, quorum potissi- | |
| mum? omnia enim physicorum licet explicare, sed | 5 |
| longum est; quaero tamen quem sequatur. finge ali- | |
| quem nunc fieri sapientem, nondum esse; quam po- | |
| tissimum sententiam [melius] eliget <et> disciplinam? | |
| etsi quamcumque eliget insipiens eliget; sed sit in- | |
| genio divino: quem unum e physicis potissimum pro- | 10 |
| babit? nec plus uno poterit. Non persequor quaestio- | |
| nes infinitas; tantum de principiis rerum e quibus | |
| omnia constant videamus quem probet; est enim inter | |
| magnos homines summa dissensio. Princeps Thales | 118.1 |
| unus e septem, cui sex reliquos concessisse primas | |
| ferunt, ex aqua dixit constare omnia. at hoc Anaxi- | |
| mandro populari et sodali suo non persuasit; is enim | |
| infinitatem naturae dixit esse e qua omnia gigneren- | 5 |
| tur. post eius auditor Anaximenes infinitum aera, | |
| sed ea quae ex eo orerentur definita; gigni autem | |
| terram aquam ignem, tum ex iis omnia. Anaxagoras | |
| materiam infinitam, sed ex ea particulas similes inter | |
| se minutas, eas primum confusas postea in ordinem | 10 |
| adductas mente divina. Xenophanes paulo etiam anti- | |
| quior unum esse omnia, neque id esse mutabile, et | |
| id esse deum neque natum umquam et sempiternum, | |
| conglobata figura. Parmenides ignem qui moveat, ter- | |
| ram quae ab eo formetur. Leucippus plenum et inane. | 15 |
| Democritus huic in hoc similis, uberior in ceteris. | |
| Empedocles haec pervolgata et nota quattuor. Hera- | |
| clitus ignem. Melissus hoc quod esset infinitum et | |
| inmutabile et fuisse semper et fore. Plato ex ma- | |
| teria in se omnia recipiente mundum factum esse | 20 |
| censet a deo sempiternum. Pythagorei e numeris et | |
| mathematicorum initiis proficisci volunt omnia. Ex | |
| is eliget vester sapiens unum aliquem credo quem | |
| sequatur, ceteri tot viri et tanti repudiati ab eo con- | |
| demnatique discedent. quamcumque vero sententiam | 119.1 |
| probaverit eam sic animo conprensam habebit ut ea | |
| quae sensibus, nec magis adprobabit nunc lucere quam, | |
| quoniam Stoicus est, hunc mundum esse sapientem, | |
| habere mentem quae et se et ipsum fabricata sit et | 5 |
| omnia moderetur moveat regat; erit ei persuasum | |
| etiam solem lunam stellas omnes terram mare deos | |
| esse, quod quaedam animalis intellegentia per omnia | |
| ea permanet et transeat; fore tamen aliquando ut om- | |
| nis hic mundus ardore deflagret. sint ista vera (vides | 10 |
| enim iam me fateri aliquid esse veri), conprendi ea | |
| tamen et percipi nego. cum enim tuus iste Stoicus | |
| sapiens syllabatim tibi ista dixerit, veniet flumen ora- | |
| tionis aureum fundens Aristoteles qui illum desipere | |
| dicat; neque enim ortum esse umquam mundum, quod | 15 |
| nulla fuerit novo consilio inito tam praeclari operis | |
| inceptio, et ita esse eum undique aptum ut nulla vis | |
| tantos queat motus mutationemque moliri, nulla se- | |
| nectus diuturnitate temporum existere ut hic ornatus | |
| umquam dilapsus occidat. tibi hoc repudiare, illud | 20 |
| autem superius sicut caput et famam tuam defendere | |
| necesse erit: mihi ne ut dubitem quidem relinquatur? | |
| ut omittam levitatem temere adsentientium, quanti | 120.1 |
| libertas ipsa aestimanda est non mihi necesse esse | |
| quod tibi est. <quaero enim> cur deus, omnia nostra | |
| causa cum faceret (sic enim vultis), tantam vim natri- | |
| cum viperarumque fecerit, cur mortifera tam multa | 5 |
| <ac> perniciosa terra marique disperserit. negatis haec | |
| tam polite tamque subtiliter effici potuisse sine divina | |
| aliqua sollertia; cuius quidem vos maiestatem dedu- | |
| citis usque ad apium formicarumque perfectionem, ut | |
| etiam inter deos Myrmecides aliquis minutorum opus- | 10 |
| culorum fabricator fuisse videatur. Negas sine deo | 121.1 |
| posse quicquam: ecce tibi e transverso Lampsacenus | |
| Strato, qui det isti deo inmunitatem—magni quidem | |
| muneris; sed cum sacerdotes deorum vacationem ha- | |
| beant, quanto est aequius habere ipsos deos—: negat | 5 |
| opera deorum se uti ad fabricandum mundum, quae- | |
| cumque sint docet omnia effecta esse natura, nec ut | |
| ille qui asperis et levibus et hamatis uncinatisque cor- | |
| poribus concreta haec esse dicat interiecto inani: som- | |
| nia censet haec esse Democriti non docentis sed optan- | 10 |
| tis, ipse autem singulas mundi partes persequens quid- | |
| quid aut sit aut fiat naturalibus fieri aut factum esse | |
| docet ponderibus et motibus. ne ille et deum opere | |
| magno liberat et me timore. quis enim potest, cum | |
| existimet curari se a deo, non et dies et noctes divi- | 15 |
| num numen horrere et si quid adversi acciderit, quod | |
| cui non accidit, extimescere ne id iure evenerit? nec | |
| Stratoni tamen adsentior nec vero tibi; modo hoc modo | |
| illud probabilius videtur. Latent ista omnia Luculle | 122.1 |
| crassis occultata et circumfusa tenebris, ut nulla acies | |
| humani ingenii tanta sit, quae penetrare in caelum, | |
| terram intrare possit. Corpora nostra non novimus, | |
| qui sint situs partium, quam vim quaeque pars habeat | 5 |
| ignoramus; itaque medici ipsi, quorum intererat ea | |
| nosse, aperuerunt ut viderentur, nec eo tamen aiunt | |
| empirici notiora esse illa, quia possit fieri ut pate- | |
| facta et detecta mutentur. sed ecquid nos eodem modo | |
| rerum naturas persecare aperire dividere possumus, | 10 |
| ut videamus terra penitusne defixa sit et quasi radi- | |
| cibus suis haereat an media pendeat. Habitari ait | 123.1 |
| Xenophanes in luna, eamque esse terram multarum | |
| urbium et montium: portenta videntur; sed tamen nec | |
| ille qui dixit iurare posset ita se rem habere, neque | |
| ego non <ita. Vos> [enim] etiam dicitis esse e re- | 5 |
| gione nobis, e contraria parte terrae qui adversis vesti- | |
| giis stent contra nostra vestigia, quos ἀντίποδας voca- | |
| tis: cur mihi magis suscensetis qui ista non aspernor | |
| quam is qui cum audiunt desipere vos arbitrantur? | |
| Hicetas Syracosius, ut ait Theophrastus, caelum solem | 10 |
| lunam stellas supera denique omnia stare censet, ne- | |
| que praeter terram rem ullam in mundo moveri; quae | |
| cum circum axem se summa celeritate convertat et | |
| torqueat, eadem effici omnia quasi stante terra caelum | |
| moveretur. atque hoc etiam Platonem in Timaeo di- | 15 |
| cere quidam arbitrantur, sed paulo obscurius. Quid | |
| tu Epicure, loquere: putas solem esse tantulum? | |
| "Egone? nobis quidem * * tantum". Et vos ab illo in- | |
| ridemini et ipsi illum vicissim eluditis. liber igitur | |
| a tali inrisione Socrates, liber Aristo Chius qui nihil | 20 |
| istorum sciri putat posse. Sed redeo ad animum et | 124.1 |
| corpus. satisne tandem ea nota sunt nobis, quae ner- | |
| vorum natura sit quae venarum? tenemusne quid sit | |
| animus ubi sit, denique sitne an ut Dicaearcho visum | |
| est ne sit quidem ullus; si est, trisne partes habeat | 5 |
| ut Platoni placuit, rationis irae cupiditatis, an sim- | |
| plex unusque sit; si simplex, utrum sit ignis an anima | |
| an sanguis an ut Xenocrates numerus nullo corpore, | |
| quod intellegi quale sit vix potest; et quidquid est, | |
| mortale. sit an aeternum, nam utramque in partem | 10 |
| multa dicuntur. horum aliquid vestro sapienti certum | |
| videtur, nostro ne quid maxime quidem probabile sit | |
| occurrit; ita sunt in plerisque contrariarum rationum | |
| paria momenta. Sin agis verecundius et me accusas | 125.1 |
| non quod tuis rationibus non adsentiar sed quod nul- | |
| lis, vincam animum cuique adsentiar deligam—quem | |
| potissimum, quem? Democritum; semper enim ut sci- | |
| tis studiosus nobilitatis fui. urgebor iam omnium ves- | 5 |
| trum convicio: "tune aut inane quicquam putes esse, | |
| cum ita conpleta et conferta sint omnia, <ut> et quod | |
| movebitur <corpus> * * corporum cedat et qua quid- | |
| que cesserit aliud ilico subsequatur, aut atomos ullas, | |
| e quibus quidquid efficiatur illarum sit dissimillimum, | 10 |
| aut sine aliqua mente rem ullam effici posse praecla- | |
| ram; et, cum in uno mundo ornatus hic tam sit mira- | |
| bilis, innumerabilis supra infra dextra sinistra ante | |
| post alios dissimiles alios eiusdem modi mundos esse; | |
| et ut nos nunc simus ad Baulos Puteolosque videamus | 15 |
| sic innumerabiles paribus in locis esse isdem nomi- | |
| nibus honoribus rebus gestis ingeniis formis aeta- | |
| tibus isdem de rebus disputantes; et, si nunc aut si | |
| etiam dormientes aliquid animo videre videamur, ima- | |
| gines extrinsecus in animos nostros per corpus inrum- | 20 |
| pere. tu vero ista ne asciveris neve fueris commen- | |
| ticiis rebus adsensus; nihil sentire est melius quam | |
| tam prava sentire." Non ergo id agitur ut aliquid | 126.1 |
| adsensu meo comprobem, <sed ut eadem> quae tu | |
| vide ne inpudenter etiam postules non solum adro- | |
| ganter, praesertim cum ista tua mihi ne probabilia | |
| quidem videantur. nec enim divinationem quam pro- | 5 |
| batis ullam esse arbitror, fatumque illud esse quo | |
| omnia contineri dicitis contemno; ne exaedificatum | |
| quidem hunc mundum divino consilio existimo. Atque | |
| haud scio an ita sit; sed cur rapior in invidiam? | |
| licetne per vos nescire quod nescio, an Stoicis ipsis | 10 |
| inter se disceptare, cum is non licebit? Zenoni et | |
| reliquis fere Stoicis aether videtur summus deus, mente | |
| praeditus qua omnia regantur; Cleanthes, qui quasi | |
| maiorum est gentium Stoicus, Zenonis auditor, solem | |
| dominari et rerum potiri putat: ita cogimur dissen- | 15 |
| sione sapientium dominum nostrum ignorare, quippe | |
| qui nesciamus soli an aetheri serviamus. Solis autem | |
| magnitudinem (ipse enim hic radiatus me intueri vide- | |
| tur admonens ut crebro faciam mentionem sui) | |
| vos ergo huius magnitudinem quasi decempeda per- | 20 |
| mensi refertis; ego me, quasi malis architectis, men- | |
| surae vestrae nego credere: dubium est uter nostrum | |
| sit, leviter ut dicam, verecundior? Nec tamen istas | 127.1 |
| quaestiones physicorum exterminandas puto. est enim | |
| animorum ingeniorumque naturale quoddam quasi pa- | |
| bulum consideratio contemplatioque naturae: erigi- | |
| mur, altiores fieri videmur, humana despicimus cogi- | 5 |
| tantesque supera atque caelestia haec nostra ut exigua | |
| et minima contemnimus. indagatio ipsa rerum cum | |
| maximarum tum etiam occultissimarum habet oblecta- | |
| tionem; si vero aliquid occurrit quod veri simile vi- | |
| deatur, humanissima conpletur animus voluptate. | 10 |
| quaeret igitur haec et vester sapiens et hic noster, sed | 128.1 |
| vester ut adsentiatur credat adfirmet, noster ut verea- | |
| tur temere opinari praeclareque agi secum putet si in | |
| eius modi rebus veri simile quod sit invenerit. |