| Veniamus nunc ad bonorum malorumque notionem; | 128.5 |
| et paulum ante dicendum est. Non mihi videntur | |
| considerare cum physici ista valde adfirmant earum | |
| etiam rerum auctoritatem si quae inlustriores videan- | |
| tur amittere. non enim magis adsentiuntur nec ad- | |
| probant lucere nunc quam cum cornix cecinerit tum | 10 |
| aliquid eam aut iubere aut vetare, nec magis adfir- | |
| mabunt signum illud si erunt mensi sex pedum esse, | |
| quam solem, quem metiri non possunt, plus quam | |
| duodeviginti partibus maiorem esse quam terram. ex | |
| quo illa conclusio nascitur: "si sol quantus sit per- | 15 |
| cipi non potest, qui ceteras res eodem modo <quo> | |
| magnitudinem solis adprobat is eas res non percipit; | |
| magnitudo autem solis percipi non potest; qui igitur | |
| id adprobat quasi percipiat, nullam rem percipit". re- | |
| spondebunt posse percipi quantus sol sit: non re- | 20 |
| pugnabo, dum modo eodem pacto cetera percipi con- | |
| prehendique dicant. nec enim possunt dicere aliud | |
| alio magis minusve conprendi, quoniam omnium re- | |
| rum una est definitio conprehendendi. Sed quod | 129.1 |
| coeperam: quid habemus in rebus bonis et malis ex- | |
| plorati? nempe fines constituendi sunt ad quos et | |
| bonorum et malorum summa referatur. qua de re | |
| est igitur inter summos viros maior dissensio? Et | 5 |
| omitto illa quae relicta iam videntur, Erillum qui in | |
| cognitione et scientia summum bonum ponit; qui cum | |
| Zenonis auditor esset vides quantum ab eo dissenserit | |
| et quam non multum a Platone. Megaricorum fuit | |
| nobilis disciplina, cuius ut scriptum video princeps | 10 |
| Xenophanes quem modo nominavi, deinde eum secuti | |
| Parmenides et Zeno ( * * itaque ab is Eleatici philosophi | |
| nominabantur), post Euclides Socratis discipulus Me- | |
| gareus, a quo idem illi Megarici dicti, qui id bo- | |
| num solum esse dicebant quod esset unum et simile | 15 |
| et idem semper; hi quoque multa a Platone a Mene- | |
| demo autem, quod is Eretria fuit, Eretriaci appellati, | |
| quorum omne bonum in mente positum et mentis acie | |
| qua verum cerneretur, Erilli similia, sed opinor expli- | |
| cata uberius et ornatius. Hos si contemnimus et iam | 130.1 |
| abiectos putamus, illos certe minus despicere debemus: | |
| Aristonem, qui cum Zenonis fuisset auditor re probavit | |
| ea quae ille verbis, nihil esse bonum nisi virtutem | |
| nec malum nisi quod virtuti esset contrarium; in | 5 |
| mediis ea momenta quae Zeno voluit nulla esse cen- | |
| suit. huic summum bonum est in is rebus neutram | |
| in partem moveri, quae ἀδιαφορία ab ipso dicitur. | |
| Pyrrho autem ea ne sentire quidem sapientem, quae | |
| ἀπάθεια nominatur. Has igitur tot sententias ut omit- | 10 |
| tamus, haec videamus, quae nunc diu multumque de- | |
| fensa sunt. Alii voluptatem finem esse voluerunt, | 131.1 |
| quorum princeps Aristippus, qui Socratem audierat, | |
| unde Cyrenaici, post Epicurus, cuius est disciplina nunc | |
| [disciplina] notior nec tamen cum Cyrenaicis de ipsa | |
| voluptate consentiens. voluptatem autem et honesta- | 5 |
| tem finis esse Callipho censuit, vacare omni molestia | |
| Hieronymus, hoc idem cum honestate Diodorus, ambo | |
| hi Peripatetici. honeste autem vivere fruentem rebus | |
| is quas primas homini natura conciliet et vetus Aca- | |
| demia censuit, ut indicant scripta Polemonis quem | 10 |
| Antiochus probat maxime, et Aristoteles eiusque amici | |
| huc proxime videntur accedere. introducebat etiam | |
| Carneades, non quo probaret sed ut opponeret Stoicis, | |
| summum bonum esse frui rebus is quas primas na- | |
| tura conciliavisset. honeste autem vivere, quod du- | 15 |
| catur a conciliatione naturae, Zeno statuit finem esse | |
| bonorum, qui inventor et princeps Stoicorum fuit. iam | 132.1 |
| illud perspicuum est, omnibus is finibus bonorum quos | |
| exposui malorum fines esse contrarios. Ad vos nunc | |
| refero quem sequar; modo ne quis illud tam ineruditum | |
| absurdumque respondeat "quemlubet, modo aliquem": | 5 |
| nihil potest dici inconsideratius. Cupio sequi Stoicos. | |
| licetne—omitto per Aristotelem, meo iudicio in philo- | |
| sophia prope singularem—per ipsum Antiochum, qui | |
| appellabatur Academicus, erat quidem si perpauca | |
| mutavisset germanissimus Stoicus. erit igitur res iam | 10 |
| in discrimine; nam aut Stoicus constituatur sapiens | |
| aut veteris Academiae—utrumque non potest; est | |
| enim inter eos non de terminis sed de tota possessione | |
| contentio; nam omnis ratio vitae definitione summi | |
| boni continetur, de qua qui dissident de omni vitae | 15 |
| ratione dissident; non potest igitur uterque esse sa- | |
| piens, quoniam tanto opere dissentiunt, sed alter—: si | |
| Polemoneus, peccat Stoicus rei falsae adsentiens (vos | |
| quidem nihil esse dicitis a sapiente tam alienum [esse]); | |
| sin vera sunt Zenonis, eadem in veteres Academicos | 20 |
| Peripateticosque dicenda. hic igitur neutri adsentiens | |
| * * si numquam, uter est prudentior? Quid cum ipse | 133.1 |
| Antiochus dissentit quibusdam in rebus ab his quos | |
| amat Stoicis, nonne indicat non posse illa probanda | |
| esse sapienti? Placet Stoicis omnia peccata esse paria; | |
| at hoc Antiocho vehementissime displicet. liceat tan- | 5 |
| dem mihi considerare utram sententiam sequar. "Prae- | |
| cide" inquit, "statue aliquando quidlibet." Quid quae | |
| dicuntur quom et acuta mihi videntur in utramque | |
| partem et paria, nonne caveam ne scelus faciam? sce- | |
| lus enim dicebas esse Luculle dogma prodere; contineo | 10 |
| igitur me, ne incognito adsentiar, quod mihi tecum | |
| est dogma commune. Ecce multo maior etiam dis- | 134.1 |
| sensio. Zeno in una virtute positam beatam vitam | |
| putat. quid Antiochus? "etiam" inquit "beatam, sed | |
| non beatissimam". deus ille qui nihil censuit deesse | |
| virtuti, homuncio hic qui multa putat praeter vir- | 5 |
| tutem homini partim cara esse partim etiam neces- | |
| saria. sed <et> ille vereor ne virtuti plus tribuat quam | |
| natura patiatur, praesertim Theophrasto multa diserte | |
| copioseque dicente, et hic metuo ne vix sibi constet, | |
| qui cum dicat esse quaedam et corporis et fortunae | 10 |
| mala tamen eum qui in his omnibus sit beatum fore | |
| censeat si sapiens sit: distrahor, tum hoc mihi proba- | |
| bilius tum illud videtur, et tamen nisi alterutrum sit | |
| virtutem iacere plane puto. Verum in his discrepant. | |
| quid illa in quibus consentiunt num pro veris probare | 135.1 |
| possumus, sapientis animum numquam nec cupiditate | |
| moveri nec laetitia ecferri? age haec probabilia sane | |
| sint; num etiam illa, numquam timere numquam do- | |
| lere: sapiensne non timeat ne patria deleatur, non | 5 |
| doleat si deleta sit? durum, sed Zenoni necessarium, | |
| cui praeter honestum nihil est in bonis, tibi vero An- | |
| tioche minime, cui praeter honestatem multa bona, | |
| praeter turpitudinem multa mala videntur, quae et | |
| venientia metuat sapiens necesse est et venisse doleat. | 10 |
| Sed quaero quando ista fuerint Academia vetere | |
| †dunttia, ut animum sapientis commoveri et contur- | |
| bari negarent: mediocritates illi probabant et in omni | |
| permotione naturalem volebant esse quendam modum. | |
| legimus omnes Crantoris veteris Academici de luctu; | 15 |
| est enim non magnus verum aureolus et ut Tuberoni | |
| Panaetius praecipit ad verbum ediscendus libellus. | |
| atque illi quidem etiam utiliter a natura dicebant per- | |
| motiones istas animis nostris datas, metum cavendi | |
| causa, misericordiam aegritudinemque clementiae; ip- | 20 |
| sam iracundiam fortitudinis quasi cotem esse dice- | |
| bant—recte secusne alias viderimus; atrocitas qui- | 136.1 |
| dem ista tua quo modo in veterem Academiam in- | |
| ruperit nescio. Illa vero ferre non possum—non quo | |
| mihi displiceant, sunt enim Socratica pleraque mira- | |
| bilia Stoicorum, quae παράδοξα nominantur; sed ubi | 5 |
| Xenocrates, ubi Aristoteles ista tetigit (hos enim quasi | |
| eosdem esse vultis): illi umquam dicerent sapientes | |
| solos reges solos divites solos formosos; omnia quae | |
| ubique essent sapientis esse; neminem consulem prae- | |
| torem imperatorem, nescio an ne quinquevirum qui- | 10 |
| dem quemquam nisi sapientem; postremo solum civem | |
| solum liberum, insipientes omnes peregrinos exules | |
| servos, furiosos denique; scripta Lycurgi Solonis, duo- | |
| decim tabulas nostras non esse leges, ne urbis quidem | |
| aut civitatis nisi quae essent sapientium. haec tibi | 137.1 |
| Luculle, si es adsensus Antiocho familiari tuo, tam | |
| sunt defendenda quam moenia, mihi autem bono modo | |
| tantum quantum videbitur. Legi apud Clitomachum, | |
| cum Carneades et Stoicus Diogenes ad senatum in Ca- | 5 |
| pitolio starent, A. Albinum, qui tum P. Scipione et | |
| M. Marcello cos. praetor esset, eum qui cum avo tuo | |
| Luculle consul fuit, doctum sane hominem ut indicat | |
| ipsius historia scripta Graece, iocantem dixisse Car- | |
| neadi: "ego tibi Carneade praetor esse non videor, | 10 |
| quia sapiens non sum, nec haec urbs nec in ea civi- | |
| tas?"; tum ille: "huic Stoico non videris". Aristoteles | |
| aut Xenocrates, quos Antiochus sequi volebat, non | |
| dubitavisset quin et praetor ille esset et Roma urbs | |
| et eam civitas incoleret; sed ille noster est plane ut | 15 |
| supra dixi Stoicus perpauca balbutiens. vos autem | 138.1 |
| mihi verenti ne labar ad opinionem et aliquid ad- | |
| sciscam et conprobem incognitum, quod minime vul- | |
| tis, quid consilii datis? Testatur saepe Chrysippus | |
| tris solas esse sententias quae defendi possint de fini- | 5 |
| bus bonorum; circumcidit et amputat multitudinem. | |
| aut enim honestatem esse finem aut voluptatem aut | |
| utrum<que>. nam qui summum bonum dicant id esse, | |
| si vacemus omni molestia, eos invidiosum nomen vo- | |
| luptatis fugere sed in vicinitate versari; quod facere | 10 |
| eos etiam qui illud idem cum honestate coniungerent, | |
| nec multo secus eos qui ad honestatem prima naturae | |
| commoda adiungerent. ita tris relinquit sententias quas | |
| putet probabiliter posse defendi. Sit sane ita—quam- | 139.1 |
| quam a Polemonis et Peripateticorum et Antiochi fini- | |
| bus non facile divellor nec quicquam habeo adhuc | |
| probabilius. verum tamen video quam suaviter vo- | |
| luptas sensibus nostris blandiatur; labor eo ut adsen- | 5 |
| tiar Epicuro aut Aristippo: revocat virtus vel potius | |
| reprendit manu, pecudum illos motus esse dicit, ho- | |
| minem iungit deo. possum esse medius, ut, quoniam | |
| Aristippus quasi animum nullum habeamus corpus | |
| solum tuetur, Zeno quasi corporis simus expertes ani- | 10 |
| mum solum conplectitur, ut Calliphontem sequar— | |
| cuius quidem sententiam Carneades ita studiose de- | |
| fensitabat ut eam probare etiam videretur; quamquam | |
| Clitomachus adfirmabat numquam se intellegere po- | |
| tuisse quid Carneadi probaretur—sed si eum ipsum | 15 |
| finem velim sequi, nonne ipsa severitas et gravitas | |
| et recta ratio mihi obversetur: "tune, cum honestas in | |
| voluptate contemnenda consistat, honestatem cum vo- | |
| luptate tamquam hominem cum belua copulabis?" | |
| Unum igitur par quod depugnet relicum est, voluptas | 140.1 |
| cum honestate; de quo Chrysippo sunt, quantum ego | |
| sentio, non * * magna contentio. alteram si sequare, | |
| multa ruunt et maxime communitas cum hominum | |
| genere, caritas amicitia iustitia reliquae virtutes, qua- | 5 |
| rum esse nulla potest nisi erit gratuita; nam quae vo- | |
| luptate quasi mercede aliqua ad officium inpellitur, | |
| ea non est virtus sed fallax imitatio simulatioque vir- | |
| tutis. audi contra illos qui nomen honestatis a se ne | |
| intellegi quidem dicant (nisi forte quod gloriosum sit | 10 |
| in volgus id honestum velimus dicere), fontem om- | |
| nium bonorum in corpore esse, hanc normam hanc | |
| regulam hanc praescriptionem esse naturae, a qua qui | |
| aberravisset eum numquam quid in vita sequeretur | |
| habiturum. Nihil igitur me putatis, haec et alia in- | 141.1 |
| numerabilia cum audiam, moveri? tam moveor quam | |
| tu Luculle, nec me minus hominem quam <te> puta- | |
| veris; tantum interest, quod tu cum es commotus ad- | |
| sciscis adsentiris adprobas, verum illud certum con- | 5 |
| prehensum perceptum ratum firmum fixum fuisse vis | |
| deque eo nulla ratione neque pelli neque moveri potes, | |
| ego nihil eius modi esse arbitror cui si adsensus sim | |
| non adsentiar saepe falso, quoniam vera a falsis nullo | |
| visi discrimine separantur, praesertim cum iudicia ista | 10 |
| dialecticae nulla sint. |