| Venio enim iam ad tertiam partem philosophiae. | 142.1 |
| Aliud iudicium Protagorae est qui putet id cuique | |
| verum esse quod cuique videatur, aliud Cyrenaicorum, | |
| qui praeter permotiones intumas nihil putant esse iu- | |
| dicii, aliud Epicuri, qui omne iudicium in sensibus | 5 |
| et in rerum notitiis et in voluptate constituit; Plato | |
| autem omne iudicium veritatis veritatemque ipsam ab- | |
| ductam ab opinionibus et a sensibus cogitationis ip- | |
| sius et mentis esse voluit. num quid horum probat | 143.1 |
| noster Antiochus? ille vero ne maiorum quidem suo- | |
| rum. ubi enim [et] Xenocraten sequitur, cuius libri | |
| sunt de ratione loquendi multi et multum probati, aut | |
| ipsum Aristotelem, quo profecto nihil est acutius ni- | 5 |
| hil politius; a Chrysippo pedem nusquam. Qui ergo | |
| Academici appellamur (an abutimur gloria nominis?) | |
| aut cur cogimur eos sequi qui inter se dissident? In | |
| hoc ipso quod in elementis dialectici docent, quo modo | |
| iudicare oporteat verum falsumne sit si quid ita co- | 10 |
| nexum est ut hoc "si dies est lucet", quanta contentio | |
| est: aliter Diodoro, aliter Philoni, Chrysippo aliter | |
| placet. Quid cum Cleanthe doctore suo quam multis | |
| rebus Chrysippus dissidet; quid duo vel principes | |
| dialecticorum Antipater et Archidemus spinosissimi | 15 |
| homines nonne multis in rebus dissentiunt? Quid me | 144.1 |
| igitur Luculle in invidiam et tamquam in contionem | |
| vocas, et quidem ut seditiosi tribuni solent occludi | |
| tabernas iubes? quo enim spectat illud cum artificia | |
| tolli quereris a nobis nisi ut opifices concitentur; qui | 5 |
| si undique omnes convenerint facile contra vos incita- | |
| buntur. Expromam primum illa invidiosa, quod eos | |
| omnes qui in contione stabunt exules servos insanos | |
| esse dicatis. deinde ad illa veniam, quae iam non ad | |
| multitudinem sed ad vosmet ipsos qui adestis per- | 10 |
| tinent. negat enim vos Zeno, negat Antiochus scire | |
| quicquam. "Quo modo?" inquies; "nos enim defendi- | |
| mus etiam insipientem multa conprendere". At scire | 145.1 |
| negatis quemquam rem ullam nisi sapientem. et hoc | |
| quidem Zeno gestu conficiebat. nam cum extensis digi- | |
| tis adversam manum ostenderat, "visum" inquiebat | |
| "huius modi est"; dein cum paulum digitos contraxerat, | 5 |
| "adsensus huius modi"; tum cum plane conpresserat | |
| pugnumque fecerat, conprensionem illam esse dicebat, | |
| qua ex similitudine etiam nomen ei rei, quod ante non | |
| fuerat, κατάλημψιν imposuit; cum autem laevam ma- | |
| num admoverat et illum pugnum arte vehementerque | 10 |
| conpresserat, scientiam talem esse dicebat, cuius com- | |
| potem nisi sapientem esse neminem. sed qui sapiens | |
| sit aut fuerit ne ipsi quidem solent dicere. ita tu nunc | |
| Catule lucere nescis, nec tu Hortensi in tua villa nos | |
| esse. num minus haec invidiose dicuntur? nec tamen | 146.1 |
| nimis eleganter; illa subtilius. Sed quo modo tu si | |
| conprendi nihil posset artificia concidere dicebas nec | |
| mihi dabas id quod probabile esset satis magnam vim | |
| habere ad artes, sic ego nunc tibi refero artem sine | 5 |
| scientia esse non posse. an pateretur hoc Zeuxis aut | |
| Phidias aut Polyclitus, nihil se scire, cum in iis esset | |
| tanta sollertia? quod si eos docuisset aliquis quam vim | |
| habere diceretur scientia, desinerent irasci; ne nobis | |
| quidem suscenserent, cum didicissent id tollere nos | 10 |
| quod nusquam esset, quod autem satis esset ipsis | |
| relinquere. Quam rationem maiorum etiam conprobat | |
| diligentia, qui primum iurare ex sui animi sententia | |
| quemque voluerunt, deinde ita teneri si sciens falleret, | |
| quod inscientia multa versaretur in vita; tum qui testi- | 15 |
| monium diceret ut arbitrari se diceret etiam quod ipse | |
| vidisset, quaeque iurati iudices cognovissent ut ea non | |
| aut esse <aut non esse> facta sed ut videri pronun- | |
| tiarentur. |