| PARADOXA | |
| AD M. BRUTUM. | |
| Animadverti, Brute, saepe Catonem, avunculum | pr.1.1 |
| tuum, cum in senatu sententiam diceret, locos graves | |
| ex philosophia tractare abhorrentes ab hoc usu forensi | |
| et publico, sed dicendo consequi tamen, ut illa etiam | |
| populo probabilia viderentur. Quod eo maius est illi | 2.1 |
| quam aut tibi aut nobis, quia nos ea philosophia plus | |
| utimur, quae peperit dicendi copiam, et in qua dicun- | |
| tur ea, quae non multum discrepent ab opinione po- | |
| pulari, Cato autem, perfectus mea sententia Stoicus, | 5 |
| et ea sentit, quae non sane probantur in volgus, et | |
| in ea est haeresi, quae nullum sequitur florem oratio- | |
| nis neque dilatat argumentum, minutis interrogatiun- | |
| culis quasi punctis, quod proposuit, efficit. Sed nihil | 3.1 |
| est tam incredibile, quod non dicendo fiat probabile, | |
| nihil tam horridum, tam incultum, quod non splen- | |
| descat oratione et tamquam excolatur. Quod cum ita | |
| putarem, feci etiam audacius quam ille ipse, de quo | 5 |
| loquor. Cato enim dumtaxat de magnitudine animi, | |
| de continentia, de morte, de omni laude virtutis, de | |
| dis inmortalibus, de caritate patriae Stoice solet ora- | |
| toriis ornamentis adhibitis dicere, ego tibi illa ipsa, | |
| quae vix in gymnasiis et in otio Stoici probant, lu- | 10 |
| dens conieci in communes locos. Quae quia sunt | 4.1 |
| admirabilia contraque opinionem omnium [ab ipsis | |
| etiam παράδοξα appellantur], temptare volui possentne | |
| proferri in lucem [id est in forum], et ita dici, ut | |
| probarentur, an alia quaedam esset erudita, alia po- | 5 |
| pularis oratio, eoque hos locos scripsi libentius, quod | |
| mihi ista παράδοξα quae appellant maxime videntur | |
| esse Socratica longeque verissima. Accipies igitur hoc | 5.1 |
| parvum opusculum lucubratum his iam contractioribus | |
| noctibus, quoniam illud maiorum vigiliarum munus in | |
| tuo nomine apparuit, et degustabis genus exercita- | |
| tionum earum, quibus uti consuevi, cum ea, quae di- | 5 |
| cuntur in scholis θετικῶς, ad nostrum hoc oratorium | |
| transfero dicendi genus. Hoc tamen opus in acceptum | |
| ut referas, nihil postulo; non enim est tale, ut in arce | |
| poni possit quasi illa Minerva Phidiae, sed tamen ut | |
| ex eadem officina exisse appareat. | 10 |