| PARADOXON I. | |
| Ὅτι μόνον τὸ καλὸν ἀγαθόν. | |
| Vereor, ne cui vestrum ex Socraticorum hominum | 1.6.1 |
| disputationibus, non ex meo sensu deprompta haec | |
| videatur oratio, dicam, quod sentio, tamen, et dicam | |
| brevius, quam res tanta dici potest. Numquam her- | |
| cule ego neque pecunias istorum neque tecta magni- | 5 |
| fica neque opes neque imperia neque eas, quibus | |
| maxume astricti sunt, voluptates in bonis rebus aut | |
| expetendis esse duxi, quippe cum viderem rebus his | |
| circumfluentis ea tamen desiderare maxime, quibus | |
| abundarent. Neque enim umquam expletur nec satia- | 10 |
| tur cupiditatis sitis, neque solum ea qui habent libi- | |
| dine augendi cruciantur, sed etiam amittendi metu. | |
| In quo equidem continentissimorum hominum, maio- | 7.1 |
| rum nostrorum, saepe requiro prudentiam, qui haec | |
| inbecilla et commutabilia [pecuniae membra] verbo | |
| bona putaverunt appellanda, cum re ac factis longe | |
| aliter iudicavissent. Potestne bonum cuiquam malo | 5 |
| esse, aut potest quisquam in abundantia bonorum ipse | |
| esse non bonus? Atqui ista omnia talia videmus, ut | |
| et inprobi habeant et absint probis. Quam ob rem | 8.1 |
| licet inrideat, si qui vult, plus apud me tamen vera | |
| ratio valebit quam vulgi opinio; neque ego umquam | |
| bona perdidisse dicam, si quis pecus aut supellectilem | |
| amiserit, nec non saepe laudabo sapientem illum, | 5 |
| Biantem, ut opinor, qui numeratur in septem; cuius | |
| quom patriam Prienam cepisset hostis ceterique ita | |
| fugerent, ut multa de suis rebus asportarent, cum | |
| esset admonitus a quodam, ut idem ipse faceret, 'Ego | |
| vero', inquit, 'facio; nam omnia mecum porto | 10 |
| mea.' Ille haec ludibria fortunae ne sua quidem | 9.1 |
| putavit, quae nos appellamus etiam bona. Quid est | |
| igitur, quaeret aliquis, bonum? Si, quod recte fit et | |
| honeste et cum virtute, id bene fieri vere dicitur, | |
| quod rectum et honestum et cum virtute est, id solum | 5 |
| opinor bonum. Sed haec videri possunt odiosiora, | 10.1 |
| cum lentius disputantur; vita atque factis inlustrata | |
| sunt summorum virorum haec, quae verbis subtilius, | |
| quam satis est, disputari videntur. Quaero enim a | |
| vobis, num ullam cogitationem habuisse videantur ii, | 5 |
| qui hanc rem publicam tam praeclare fundatam nobis | |
| reliquerunt, aut argenti ad avaritiam aut amoenitatum | |
| ad delectationem aut supellectilis ad delicias aut epu- | |
| larum ad voluptates. Ponite ante oculos unum quem- | 11.1 |
| que veterum. Voltis a Romulo? voltis post liberam | |
| civitatem ab iis ipsis, qui liberaverunt? Quibus tan- | |
| dem gradibus Romulus escendit in caelum? iisne, | |
| quae isti bona appellant, an rebus gestis atque vir- | 5 |
| tutibus? Quid? a Numa Pompilio minusne gratas | |
| dis inmortalibus capudines ac fictiles urnulas fuisse | |
| quam felicatas Saliorum pateras arbitramur? Omitto | |
| reliquos; sunt enim omnes pares inter se praeter | |
| Superbum. Brutum si qui roget, quid egerit in patria | 12.1 |
| liberanda, si quis item reliquos eiusdem consilii socios, | |
| quid spectaverint, quid secuti sint, num quis existat, | |
| cui voluptas, cui divitiae, cui denique praeter officium | |
| fortis et magni viri quicquam aliud propositum fuisse | 5 |
| videatur? Quae res ad necem Porsennae C. Mucium | |
| inpulit sine ulla spe salutis suae? quae vis Coclitem | |
| contra omnes hostium copias tenuit in ponte solum? | |
| quae patrem Decium, quae filium devota vita inmisit | |
| in armatas hostium copias? quid continentia C. Fa- | 10 |
| brici, quid tenuitas victus M'. Curi sequebatur? quid? | |
| duo propugnacula belli Punici, Cn. et P. Scipiones, | |
| qui Carthaginiensium adventum corporibus suis inter- | |
| cludendum putaverunt, quid? Africanus maior, <quid? | |
| minor,> quid? inter horum aetates interiectus Cato, | 15 |
| quid? innumerabiles alii (nam domesticis exemplis | |
| abundamus) cogitassene quicquam in vita sibi esse | |
| expetendum, nisi quod laudabile esset et praeclarum, | |
| videntur? Veniant igitur isti inrisores huius orationis | 13.1 |
| ac sententiae et iam vel ipsi iudicent, utrum se ho- | |
| rum alicuius, qui marmoreis tectis ebore et auro ful- | |
| gentibus, qui signis, qui tabulis, qui caelato auro et | |
| argento, qui Corinthiis operibus abundant, an C. Fa- | 5 |
| brici, qui nihil habuit eorum, nihil habere voluit, | |
| similes malint. Atque haec quidem, quae modo huc, | 14.1 |
| modo illuc transferuntur, facile adduci solent ut in | |
| bonis rebus esse negent, illud arte tenent accurateque | |
| defendunt, voluptatem esse summum bonum; quae | |
| quidem mihi vox pecudum videtur esse, non hominum. | 5 |
| Tu, cum tibi sive deus sive mater, ut ita dicam, rerum | |
| omnium natura dederit animum, quo nihil est prae- | |
| stantius neque divinius, sic te ipse abicies atque pro- | |
| sternes, ut nihil inter te atque inter quadripedem ali- | |
| quam putes interesse? Quicquam bonum est, quod | 10 |
| non eum, qui id possidet, meliorem facit? Ut enim | 15.1 |
| est quisque maxime boni particeps, ita est lauda- | |
| bilis maxime; neque est ullum bonum, de quo non | |
| is, qui id habeat, honeste possit gloriari. Quid autem | |
| est horum in voluptate? melioremne efficit aut lauda- | 5 |
| biliorem virum? an quisquam in potiendis voluptati- | |
| bus gloriando se et praedicatione ecfert? Atqui si | |
| voluptas, quae plurimorum patrociniis defenditur, in | |
| rebus bonis habenda non est, eaque quo est maior, eo | |
| magis mentem ex sua sede et statu demovet, profecto | 10 |
| nihil est aliud bene et beate vivere nisi honeste et | |
| recte vivere. |