| PARADOXON II. | |
| Ὅτι αὐτάρκης ἡ ἀρετὴ πρὸς εὐδαιμονίαν. | |
| Nec vero ego M. Regulum aerumnosum nec infe- | 2.16.1 |
| licem nec miserum umquam putavi. Non enim magni- | |
| tudo animi cruciabatur eius a Poenis, non gravitas, | |
| non fides, non constantia, non ulla virtus, non deni- | |
| que animus ipse, qui tot virtutum praesidio tantoque | 5 |
| comitatu, cum corpus eius caperetur, capi certe ipse | |
| non potuit. C. vero Marium vidimus, qui mihi secun- | |
| dis rebus unus ex fortunatis hominibus, adversis unus | |
| ex summis viris videbatur, quo beatius esse mortali | |
| nihil potest. Nescis, insane, nescis, quantas vires vir- | 17.1 |
| tus habeat; nomen tantum virtutis usurpas, quid ipsa | |
| valeat, ignoras. Nemo potest non beatissimus esse, | |
| qui est totus aptus ex sese, quique in se uno sua | |
| ponit omnia. Cui spes omnis et ratio et cogitatio | 5 |
| pendet ex fortuna, huic nihil potest esse certi, nihil, | |
| quod exploratum habeat permansurum sibi unum diem. | |
| Eum tu hominem terreto, si quem eris nanctus, istis | |
| mortis aut exilii minis. Mihi vero quicquid acciderit | |
| in tam ingrata civitate, ne recusanti quidem evenerit, | 10 |
| non modo [non] repugnanti. Quid enim ego laboravi | |
| aut quid egi, aut in quo evigilarunt curae et cogita- | |
| tiones meae, siquidem nihil peperi tale, nihil conse- | |
| cutus sum, ut eo statu essem, quem neque fortunae | |
| temeritas neque inimicorum labefactaret iniuria? Mor- | 18.1 |
| temne mihi minitaris, ut omnino ab hominibus, an | |
| exilium, ut ab inprobis demigrandum sit? Mors ter- | |
| ribilis iis, quorum cum vita omnia extinguuntur, non | |
| iis, quorum laus emori non potest, exilium autem | 5 |
| illis, quibus quasi circumscriptus est habitandi locus, | |
| non iis, qui omnem orbem terrarum unam urbem esse | |
| ducunt. Te miseriae, te aerumnae premunt omnes, | |
| qui te beatum, qui te florentem putas, <te> tuae lubi- | |
| dines torquent, tu dies noctesque cruciaris, cui nec | 10 |
| sat est, quod est, et id ipsum ne non diuturnum sit | |
| futurum, times, te conscientiae stimulant maleficio- | |
| rum tuorum, te metus exanimant iudiciorum atque | |
| legum, quocumque adspexisti, ut furiae sic tuae tibi | |
| occurrunt iniuriae, quae te suspirare libere non sinunt. | 15 |
| Quam ob rem, ut inprobo et stulto et inerti nemini | 19.1 |
| bene esse potest, sic bonus vir et sapiens et fortis | |
| miser esse nemo potest. Nec vero, quoius virtus mores- | |
| que laudandi sunt, eius non laudanda vita est, neque | |
| porro fugienda vita est, quae laudanda est; esset | 5 |
| autem fugienda, si esset misera. Quam ob rem, quic- | |
| quid est laudabile, idem et beatum et florens et ex- | |
| petendum videri decet. |